Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 85. Band, (Jahrgang 1877)

178

Horawitz.

conuexerunt  tandem  aliquando  in  fertiles  agros,  hoc  est  felicia
ingenia  disseminent  et  quae  platonicis  numeris  obscuriora  sunt,
suis  interpretationibus  illustrent,  posteris  tradant  et  tanquam
praemansum  in  os  inserant 1  nutricum  instai’.  Effingant  et  excudant
  noua  quaepiam,  quibus  et  posterorum  otio  et  suae  immortalitati
  consultum  uelint.  Quo  nomine  et  tibi  et  Erasmo
Germaniae  nostrae  clarissimis  luminibus 2  quantum  debeamus,
edisseruerit  nemo.  Quis  enim  in  literariam  rempublicam  studia
uestra  et  merita  satis  laudare  poterit?  quamquam  conentur  id
multi,  qui  digne  tarnen  efficiant  <?obn%6q  eiert  cxavidnepoi.  Commendaram
  tibi  proximis  literis  adulescentem  propinquum  meum,
ut  pro  humanitate  tua  ad  meliora  studia  incitares,  quod  uel
ipso  de  te  candidissime  scribente  factum  cognoui. 3  Sed  hinc
mihi  facessit  negotium  F.  Gregorius  monachus,  quem  forte
coram  uides,  frater  eius  germanus,  eiusdem  Musae  aemulus  et
ex  aequo  mihi  dilectus.  Is  aduersus  me  pertriste  canit  de
pectore  carmen,  uocibus  instat  et  assiduas  iacit  ore  querelas,
quod  fratrem  minorem  natu  tibi  commendando  ei  praetulerim
illumque  maiori  complectar  amore,  nec  meo  satisfecerim  officio,
cuius  neglecti  notam  ut  eluam  monet  se  tibi  quoque  commendem,
  quod  facturum  me  promisi.  Quare  uir  optime  monachum,
ut  soles  tui  studiosos  omnes  comiter  excipito  et  humanissime
alloquitor,  ut  se  uoti  compotem  sentiat  nec  denuo  mihi  succenseat.
  Ama,  quosquos  ipse  amo  quique  te  suspiciunt,  admirantur
et  uenerantur.  Adulescentes  sunt,  qui  olim  post  fata  tua  uirtutis
  praemium  meritas  laudes  decantare  poterunt,  quamquam
tuae  iam  te  Musae  immortalitati  consecrarint.  Philippuni
nostrum 4  ex  modesta  illa  apologia  sua  uel  ictum  sapere  uideo
et  gaudeo  eius  nomine.  Nihil  desinis  in  illo  negotio  nec  ego
nisi  quod  eos  ouy.  axooeyop.ott,  qui  nimis  quam  cupide  inanes
aucupantur  gloriolas  et  Stentoras  agunt  nimium  clamosos  tantum
  uociferantes  ouaov  t’  evveä^iXot  •!)  SexdjriXoi  avepEi;  ev  xoAepw
ipi'oa  ’Ap-qog 5  ut  homerice  dixerim.  Omniaque  contra
1  Erasmi  Adagia  613.
2  Werden  in  den  Briefen  der  Zeit  häufig  zusammen  genannt.
3  Ist  wohl  J.  Baetzius.
4  Melanchthon;  mit  der  Apologia  ist  wohl  die  im  Corpus  Reformatonun
I,  108  abgedruckte  ,Contra  J.  Eckium  Defensio 4  gemeint.
6  II.  V,  860.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.