Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 85. Band, (Jahrgang 1877)

Zur  Biographie  und  Correspondenz  Johannes  Reuchlin’s.

177

tenebras  quae  Ttspi  opyv  i.  e.  apucl  quercum  sunt,  ut  Aristoteles
ait,  incidam,  manebo  hic  februi  1  lucernulas,  quae  cum  dieculis
aliquod  praeluxerint.  Februatum  iter  felicibus  auibus  spero  arripiam
  et  me  reddam  iucundo  museo,  dulci  otio  et  gratiis  caris.
Capnionis  iiteras  nuperrime  recepi.  Is  naturae  hominumque
furori  cedens  migrauit  in  Boios.  Anglopoli  sibi  soli  et  Musis
canens  inter  doctos  uersatur. 2  Sua  olim  fata  passus  ad  istas
theologorum  degladiationes  mussat  totus.  Vale.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  119.

Weingarten.  XXXVI.  22.  Januar  1520.
Michael  Hummelbergius  Rauenspurgensis 3  Ioanni  Reuehlin
Rhoreensi  L.  L.  Doctori.
Quas  III.  Non.  Ianuarias  ad  me  dedisti  Iiteras  uir  clarissime
  fuere  mihi  pergratae  atque  eo  gratiores,  quo  eas  tu
occupatior  scripsisti.  Nam  ex  hoc  me  non  solum  abs  te  amari
sed  obseruari  etiam  cognosco,  dum  inter  tot  scribendarum  literarum
  occupationes  tuas  mei  non  obliuisceris  sed  iucunde  salutas
et  suauissimis  tuis  literis  delectas.  Habeo  tuae  liumanitati  quas
merito  debeo  gratias  maximis  maiores.  Oblectat  uero  me  cum
primis  quod  extra  fumum  et  ignem,  extra  Scyllam  et  Charybdim
  y.ai  Travxwv  eS,w  ßsXswv  apud  Boiorum  Anglopolin, 1  ceu  in
salutis  portu,  tutus  agis  et  ut  apud  Ciceronem  est  anxiferas
curas  requiete  relaxas. 4  Viuis  et  tibi  et  Musis  id  est  studiosissimis
  quibusque,  qui  iam  olim  omnibus  uotis  hoc  otium  hoc
tranquillum  tibi  exoptarunt,  quo  ineliora  studia  doctissimis  tuis
lucubrationibus  iuuares,  exornares  ac  secretioris  philosophiae
sacratiorisque  seientiae  quaeque  reconditissima  tan  quam  ex
obscuro  penu  depromeres.  Decet  siquidem  magna  et  in  omni
disciplinarum  genere  ad  amussim  absoluta  ingenia  eniti,  ut  quae
multis  annis  iugi  studio.  et  improbo  labore  in  memoriae  horreum

'  Pebruus,  altitalischer  Gott,  dessen  Fest  im  Februar  gefeiert  wurde.
2  Leicht  ersieht  man,  dass  hier  H.  Reuchlin’s  Worte  aus  XXXIV  verwendet.
3  ,3‘  steht  nicht  im  Codex.
4  Cicero,  de  diuinatione  lib.  I,  c.  13,  v.  22.  Tu  tarnen  anxiferas  curas
requiete  relaxas.
Sitzungsber.  d.  pbil.-hist.  CI.  LXXXV.  Bd.  I.  Hft.  12
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.