Zur Biographie und Correspondenz Johannes Reuchlin's.
159
forte ut inhortarer etiam rei meae nomine, ad quod tua sponte
paratus es, ne Capnionem desereres? Mallem equidem ludere
tecum ea literarum elegantia, qua solent qui Musas colunt
humaniores, ad quam sese Genii contulere tui, quam istoc Ilion
meum aut Lernam commentari. Ipse tu nosti quae pugnae sit
arena et in quo puluere iam annos aliquot aegre certarim,
uobis amicis Capnionem fouentibus et interdum quasi recreantibus.
Quod ego quoties cogito, cogito autem semper, commodum
ab oculos obuersantur summi uiri, qui nomen nostrum ac
honorem tutati sunt. Eorum causa mecum illud ago, ut reddam
de studiis meis gratiam aliquam, modo Dii xe/p^paie oeqia, 1 ut
liceat in Musis uiuere tranquillum. Pauca baec tarn difficili
tempore uix scribi possunt, at scribentur plurima, si pugnantibus
uobis ac uincentibus in eam lucem restituti fuerimus, quam
expectamus anxii, quam bonis Deum consensus, vöcoi nsusioauvo; 2
inquies, fauet. Atque id polliceor, hac teste epistola, frequenter
euicta Lerna, me scripturum. Sic enim quouis modo non nullam
amicis gratiam reddere conabor. Yale cum amicis. Ex Stutgardia
pridie Non-Sextiles Anno 1516. Qui iuuenis ad te literas
perferet Paulus Gereander 3 literarum ac uirtutis amans tali sc
fide apud Anselmum typograplnim 4 nostrum bonis probauit,
ut plane dignus liabeatur quem multis argumentis et iisdem
optimis commendem uobis. Quare si quid illi amice contigerit,
uti spero, per uos, putate et bono iuueni collocatum et Capuioni
rem gratam factam esse.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 89.
1 Ad marginem: obseruent dextra.
2 Ad marginem: sine neptnno. Die Stelle selbst Odyss. I, 20.
3 Ueber ibn vgl. Geiger a. a. O- 398. Er war aus Salzburg und einer der
Subscriptoren.
4 In der Hs. ,typograhum‘. Es ist natürlich der berühmte Buchdrucker
Thomas Anshelm gemeint, der um 1488 zu Strassburg, seit 1500 zu
Pforzheim (als erster Drucker dort), von 1511—1513 in'Tübingen und
1521 in Hagenau druckte, Die erhaltenen Drucke sind nicht, wie
Mühlbrecht in der Allg. deutschen Biographie I. bemerkt, sämmtlieh
deutsche, sondern auch sehr viele lateinische, z. B. die Werke des Bebel,
Simler, die ,Clarorum Virorum Epistolae latinae graecae et hebraicae uariis
temporibus missae ad Ioannem Keuchlinum Phorcensem LL. doctorem 1 .
Tubingae 1514, das Werk ,de arte cahalistica libri t,res‘ von Reucliliu
1517, die Kudimenta 1506 u. s. w.