«»r ^ m ii in whiibbi hm
156 Horawitz.
existimerisque ab aemulis (quibus nisi infelicissimus caruit
nemo) mutuam laudem laudibus emptitare ac tritissimum
uerbum saepius audias ,mutuum muli scabunt' 1 ,v.od io‘ SotuToXo?
oäxt’JAov vfered. 2 Praeterea addis tuae gloriae me tibi amicum,
ego pariter honori meo, te mei studiosum esse. Hinc illud
quod tu cupis et ego lubenti feram animo, semper gratum et
uoluptati mihi erit, puto qui te fratrem meum cognomines et
tuas ad me omnes tanquam ad fratrem fide et caritate inscribas
y.at Tacroe tccc Ep.ag ws tw äcshow tw tpihxdTW potissimuin,
ut in meorum albo te non postremum agnoscas utpote cuius
amicitia cum ob eruditionem et similia studia, tum ob sinceram
animi probitatem me plurimum oblectet. Proinde tuis illis tersissimis
nihil mihi carius nihil suauius, praesertim si clarissimum
et nullis saeculis non dignum Capnionis nomen cum
merita honoris, dignitatis et uirtutis praefatione insertum
habeant. Quod reuera nunquam sine animi stupore inaudio,
adeo huius rriri aooou y.at oty.afou y.avovoc t’ apSTi)? mäurji; y.at opG4-ttjtos
miram doctarum linguarum eruditionem et animi candorem
et puritatem suspicio et admiror. Contra uero eorum
qui furia agitati et liuore perciti negotium insonti exhibuerunt
detestor et damno. Arbitror sane eos suas mauere poenas quas
tandem luent malis modis. Superciliosum genus hominum, obscurum
et sibi soli placens dum musice et docte nihil edere
nouit, claros uiros maledictis incessere et ipsorum ex doctissimis
scriptis parcam gloriam infixo dente theonino, 3 liuido ore arrodere
decreuit, ut saltem apud male eruditos et ignauum popellum
qualemcunque famam aucupetur.' Causa ista ocularis speculi
quem finem habitura sit aoyjAov ecxtv; ,adhuc sub iudice lis est‘,
quam feliciter succedere, ut meo iure debeo, semper opto,
etiam non omnino male spero. Insuper gratissima mihi salus
qua me Schurerii hominis perlepidi nomine impertis, certo
liabeat Matthias 1 ille optimus me semper similem mei et niliil
1 Erasmi Adagia 262.
2 vItztzi späteres und wenig gebräuchliches Präsens statt io, gewöhnlich
in formelhafter Verbindung mit yz\p e. g. a /jXp tav yjXpa vfCst Epicharm.
b. Plat. Ax. p. 366. Die Hs. schreibt übrigens SaxTiXog.
3 Dente fehlt in der Hs. cf. Hör. Epist. 1, 18’ 82. (
4 Mathias Schurerius (Schürer) aus Schlettstadt gab unter dem Namen
M. Granarius um 1501 zu Strassburg eine ,Grammatica noua‘ heraus.