154
Horawitz.
Koni. XXI. 14. März 1516.
Michael Hummeltaergius Ranenspurgensis Domino Ioanni
Reuehlin Phorcensi LL. Doetori S. Sal.
Quae in praesentia tuae humanitati scribo uir clarissime,
11081110’ et Vandervico 2 monitoribus scribo qui multis liodie
negotiis obruti mihi muneris id demandarunt quamquam etiam
parum minus occupato. Sed ingenue ego nulla negotia tanti
facio, ut amicitiae officium penitus deseram, quod ad amussim
(ut dicitur) custodire perconor. Est operae pretium ut rebus
tuis melius consulas ac tanto consultius quanto maiori in discrimine
et fama et honor atque etiam uita tua uersatur. Aduersarii
tui multa uariaque moliuntur, quodque iure non possunt
forsan auro consequi tentabunt, quod illis praeter nostram
opinionem abunde iterum adfluxit. 3 Tui uero patroni Kosinus
et Vanderuicus 4 uiri optimi quoad possunt et studio et pecunia
tibi semper praesto sunt. Verum quum etiam propria negotia
habeant et sumptum in suis immodicum faciant, quantum in re
tua opus est praestare non possunt. Alius etiamnum, de quo
tibi forsitan spes et confidentia maior est, ut liti liuic neruos
subministret, minus facit et omnium parcissimus est, adeo ut
ob nimiam friAo/puitav uel proprias causas periclitari sinat.
Amiens quidem est bonus y.at ~oXq ©i'Xctc <jup,:tpdrtei, aXXa pi'/pt
•/p-qi.äTWV ut ille apud Gellium piy_pi Osüv. Habuit is ni fallor
abs te iam pridem nummos aliquot, sed in rem tuani ut necessum
est dedignatur impendere, neque ii a uiro eos deposcere
audent, quod eius illiberalitatem experti formidant offendere
cum, qui magna apud summates autoritate et docta lingua tibi
multuin prodesse potest, quem lianc in rem ut obseruent de
pecuniis postulandis silescant oportet. Curabis igitur liberalissime,
ut quam primum uel Rosino uel Vanderuicio 5 pecuniarias
1 In der Hs. steht nur ,Ros.‘
2 In der Hs. steht nur ,Vanderv.‘
3 Die allgemeine Meinung; cf. G eiger, J. Reuehlin, z. 13. 318, und Hutten,
Opera I, 106. Hogostratus theologistarum alpha ingenti deeocta pecunia
(tanti spem suam emit) nihil effecit,, quique olim potentia fretus sua
optimo cuique molestus facile fuit.
4 In der Hs. steht nur ,Ros. et Vand.‘
s Ibid.