m ii ui hiii—i pi \
148 Korawitz.
Grimannus admodum scite respondit, se in causa graui non
properare sed cum maturitate et consilio agere decere et tandem
iustam sententiam ferre et quoad iuste posset, fouere et amplexari
omnigenam cum eruditionem tum uirtutem Capnionis.
Haec iste nostris propalauit simulque sancte promisit se foris
et in profectione niliil commissurum quod nostrum Capnionem
Zancleo saxo 1 allidat. Accessit dein Anconitani Cardmalis 2
consilium nolens extra urbem hoc in negotio quidquam fieri,
quod ipsi aliis magis arduis occupatissimi essent. Itaque usque
ad reditum in urbem causa dilata est, ubi visis Martini nostri
interpretamentis eisdemque approbatis sententiam pro Capnione
nostro non poterit non ferri, quae instructa iam causa sola
super est. Interim Hogostratus spe sua ludetur et egregie
zonam (ut dicitur) perdet. 3 Agit adhuc Florentiae et uaria
molitur, sed Rosinus tanquam lepus illi per uiam praecurrit
quod malum omen est et omnem conatum eius ludificat. Haec
quia auidissime scire desiderasti, quod sis Capnionis studiosissimus,
ego pro meo et in Capnionem et in Petreium amore
inter multas, quibus nunc maxime distringor occupationes,
multis perscribere haud graue existimaui, arbitratus qualiacunque
tibi gratissima, qui amicorum aequi consulis omnia.
Epistolam Capnionis ad te sci'iptam hisce inclusam mitto; quam
uero ad me eodem die scripsit, 1 tuae non multum dissimilis
est argumento. Ianum Vitalem tuo nomine salutaui; is submoleste
fert se tuarum niliil habuisse, pollicitus est suas. Galatinus
in solitudinem secessit, ubi inceptum opus expolit et absoluit.
Ignoscito battologiae, alias breuior ero. Placuit nunc
copiosius et indoctius scribere. Cupio saluere sodalitatem tuam
literariam 5 et imprimis Mutianum tuum doctissimum. Bene
uale Romae IX. Ivls. Februar. MDXVI.
Aus dem Cod. lat. Mouac. 4007, fol. 80.
gebraucht, weil 0 als Anfangsbuchstabe von Oavato? auf den Stiinmtäfelchen
als Zeichen des Todes betrachtet ward; Casaubonus zu Persius
4, 13; auch auf römischen Grabsteinen cf. Orelli, Insc. lat. tit. 2555, 4471 f.
1 Cliarybdis.
2 Peter Anconitanus cardinalis S. Eusebii (Pietri degli Accolti) Friedländer,
Beiträge S. 37. Brief Reuehlin’s an ihn daselbst S. 49.
3 Horaz Ep. 2, 2, 40.
4 Abgedruckt unter Nr. XII.
5 Natürlich die Erfurter Genossenschaft.