Zur Biographie und Correspondenz Johannes Keuchlin's.
147
nescimus. Cancellaria tarnen, quae hactenus Florentiae mansit
iam in procinctu esse fertur. Hogostratus, timens diutius causam
quam bonam habere retur differri, collectos libellos suos
Florentiam mittit. Vanderuiggium Capnionis patronum Florentiam
aut alio ubi ubi Cardinalis iudex ageret, ut clientem
eins tueretur falso iudicis mandato uocat diuulgans eiusce
causae iudicem Grimanum Cardinalem Sancti Marci sibi multum
addictum suas föuere partes et pro ipso certo laturum
sententiam. Sequitur inde pontificem et cardinales autumans
res suas ex anirni sententia se peracturum. Nos uero Capniophili
Ioannes patronus, Martinus interpres, Michael subscriptor 1
re hac comperta nostros Questenbergum et Rosinum pontificis
sequaces ambos extemplo admonuimus nostris epistolis Vanderuiggium
eo in ius uocatum ut Capnionis clientuli eius causain
tutaretur, qui cum aduersa ualetudine colluctaretur et parere
non quiret, ipsi, qui hactenus Capnionis honorem purum
seruassent, uel nunc potissimum animaduertent, 2 ne quid
praeceps iudex ageret et Capnionis negotium ad restim indigne
reuocaret, quod profecto non parum formidabamus; tarn gloriose
Hogostratus de Grimani fauore et nescio quibus falsis et ementitis
pollicitationibus omnium aures priusquam abiret impleuerat
et ea dein non minore uociferatione plebeius sacerdos ille in
Capnionia apologia notatus 3 constantissime firmabat. Sed bene
actum est. Viri optimi et integerrimi ut eos decuit egerunt
probissime : Grimanum Bononiae in celebri pontificis et Galli
congressu conuenere, quaeque pro nostro Capnione uidebantur
impetrarunt. Prius tarnen regius confessarius monachus nigra
uestitus abolla Hogostratum Grimanno regio nomine plurimum
commendarat, 4 quod causam haberet omnium iustissimam et
praeclarissimorum theologorum sentimento (ut ipsorum uerbum
est) laudatam; eam ipsam nigro non praefigeret theta. 5 Cui
1 Untor dem ,Ioliannes patronus 1 ist Johann van der Wiele, unter dem
,Martinus interpres 1 Martin Gröning, unter dem ,Michael subscriptor 1
Hummelberger zu verstehen,
2 Die Hs. hat ,animaduerteret‘.
3 J. Pfefferkorn.
4 Franz I. hatte mehrfach versucht, Hoehstraten’s und der Pariser Universität
Angelegenheit zu empfehlen.
J In der Hs. steht hier das Zeichen '6', offenbar ein schlecht geschriebenes
grosses Theta; ,theta praefigere 1 wird aber dichterisch für ,verurtheilen‘
10*