Zur Biographie und Corrcspondenz Johannes Reuchlin’s,
143
Ouidius inter suas haud grauate admitteret, sunt enim tarn
similes quam lac lacti, nisi quod Ouidianae profanae et uenereae,
Hessiacae autem sanctae et christianae sunt; grauius est
opus quam quod tanta uia portari ualeat, alioqui misissem tibi
libentissime. De causa Reuchlins (!) certior a te fieri cupio,
sum enim maxime sollicitus, qui Capnionem non amet, uirtutem
ipsam manifesto oppugnare ausit. Saluere iubeo Moschopionem,
quem precare extremi ut mandati memor esse uelit. In summa
quoscunque nobis studere intelliges saluta. Et qui nostri non
sunt ualeant 110s uti ualere uolent. Tu autem Hummelberge suauissime,
bellissime ualeas et boni consule ineptias, forte posthac
meditatiora accipies. Casparem nostrum Ursinum uehementer
amamus. Datum Erphurdiae raptim VI. Kalend. Xbr. MDXV.
Aus dom Cod. lat. Monac. 4007, fol. 78.
Rom. XV. 7. December 1515.
Michael Hummelbergius Rauenspurgensis Stephano Rosino
Augustensi. S. S.
Qui adhuc hic sunt Peperimanitae (hoc nomine Pepericorno
1 adhaerentes fautores et cum eo sentientes seu potius
msanientes et furentes uoco) contra Capnionem nostrum se
uictores fore 7 mirum in modum sese iactitant, et tanquam iam
uictoria potiti sint 7 quem aliquando agant, nunc fingunt et pingunt
triumphum. Unde uero suae uictoriae tum confidentem et
certam ut ipsi rentur, utinam falso, spem nacti sint 7 de suis
rebus alioqui desperati, satis excogitare non possum. Autumo,
s ibi ipsis hanc laetitiam turbato corculo fingere ut Capniopliilos
disturbent et anxios reddant, ne ipsi soli semper inter Scyllam
Oharybdimque aduersa procella agitari uideantur. Sed age!
liceat illis etiamnum Capnionios Musigetas Zancleo saxo addicere
periculumque minitari, dummodo istorum celox turgidis
uelis et uento secundo salutis in portum properet. Q.uem ut
apertum et tutum babeat, tua D. 2 unacum Questenbergo uiro
1 Natiirlicli Johann Pfefferkorn.
2 Dignitas.