- ln irr TT iTBIililii
136 Horawitz.
quo Studium tuum immo totius literariae reipublicae utilitatem
praepediri et disturbari plane cognoscimus, quiqui politioribus
liic studiis (ut negotia sinunt) subeissiuis lioris uacamus. Atqui
nihil frigida mea defensione, quae nudis uerbis innittitur, tibi
opus est. Quum P. Galatinum trium linguarum eruditissimum
strenuum aduersariorum tuorum propugnatorem indeptus sis
p-^vpopa Oup-oXsovra y.aO’ "Op.Yjpov ewteiv, qui ingenti uolumine ex
sacrarum literarum armario deprompto quasi praegrandi bombarda
seu tormento omnem inimicorum aciem fortiter propellet
et tanquam uas iiguli (ut sacris utar uerbis) confringet, y.al exi
toütw /aipouuiv xavT£<; o\ xaioeuxoi, ak~kou? Be xapayjj y.al 9äp,ßoi; y.a!
ipc^o? aivoi; exvjXuOe x.ai y,£/M~a e/Oicxov 'ritwxpwxov auxöv. Eius uoluminis
capita ad te cum harum gerulo transmittere uolui, sed
iam pridem te habuisse quum mihi relatum esset, ab instituto
destiti; est tarnen interim uolumen multis capitibus auctum et
adornatum quod quäle futurum sit ex primis foliis per M. G.
exscriptis (ceu ex capite totum corpus) facile diiudicabis, qui
singulari iudicio polles. Haec ad te uirum omnis literaturae
ornatissimum et ex solis studiis mihi notum ut ubique gentium
bonarum literarum amatores in tua uerba iurare, et tibi quotidie
nouos fautores et amicos non sine tua laude accedere
gaudeas et summatim beneuolum erga te animum meum tibi
in Omnibus obsequentissimum persuadeas. Vale et me mutuum
ama. Romae V. Kls. Septembr. MDXV.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 73.
Rom. X. 16. October 1515.
Aus einem Briefe des M. Hummelberger an Beatus
Rhenanus.
Quem enim Erasmo in utraque lingua praeponant,
mea sententia hodie Itali non habent, neque huic, quem cornparent,
facile repererint. Ipse igitur Erasmus unus est, cui
utriusque linguae palmarium suo jure debeatur non minus ac
Capnioni linguae sacratae, qua os Dei loquutum est. Qui duo
reuera Germaniae nostrae immo totius orbis liac aetate nostra
lumina magna sunt, quibus literatura omnis non secius ac
mundus iste inferior pellucido sole adornatur, illustratur et