130
Horawitz.
scripsisti. Postea quoties de me praedicare atque effere quicquam
uoles noli obliuisci genuinae modestiae quam nullus amor
expugnare debet, ne uideare a philosophi officio recessisse.
Atque haec qnidem ad illas priores, quae responderem babui.
Ante plusculos dies accepi eas, in quibus Iuliani importunitatem
insolentiamque intolerandam ornate et copiose commemorasti,
heri perbreues legi quae de manica in gymnasio subrupta querelas
attulerunt; mouisti risum et Doctori 1 et milii, gratulamur
tibi qui e togato palliatus fias. Quod amplius scribam boc
tempore babeo nihil. Yale et me ama. Augustae Vindelicorum
IX. Februarii M. DXV.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 66.
Rom. VI. 10. März 1Ö15.
Michael Hummelbergius Rauenspurgensis Henrieo Bebelio 2
Iustingensi Poetae S. S.
Crudeli hoc bello quod cum Sopbo Persarum imperatore
Zelymus Turcus nunc gerit 3 omnibus praeliis plus quam centena
milia Turcorum caesa consumptaque esse feruntur. Nulla praelia,
quae iam plurima habuit cum successu fuere ultimumque in
Decembri factum omnium foedissimum fuit, in quo toto paene
amisso exercitu sese fuga seruauit; exercitus eins iam XXV. M.
tantum est (si uera narrantur) qui contra tarn numerosum
bostium agmen nullus est. Zelymi filius ut periclitanti patri
succurrat apud Byzantium quam Constantinopolim dicimus
nouas copias cogit. Sed arbitrantur priusquam nouus ille exercitus
illuc perueniat de patre Zelymo actum esse omnique
Turcico imperio excidium imminere. Dicunt et Hungaroa
1 Peutinger.
2 Heinrich Bebel, der bekannte Philologe und Dichter aus Justingen,
geb. 1472, '}■ 1516, Professor zu Tübingen, einer der bedeutendsten Köpfe
Schwabens. Vgl. über ihn Böcking, 1. c. 306; Zapf, Bebel; Ersch
und Gruber, Real-Encyklopädie (Erhard) und Allg. deutsche Biographie.
3 Es ist der Kampf zwischen Sultan Selim gegen das Haupt der Schiiten,
den Stifter des neupersischen Reiches, Ismail Soplii, gemeint. Vgl. über
diesen entsetzlich grausamen Krieg v. Hammer, Osmanisehe Geschichte
II, 345.