Zur Biographie und Correspondenz Johannes Reuchlin’s.
129
aliis duobus Cardinalibus doctissimis discutienda demandata, qui
ut speramus ad salutis portum eam deducent. f 1 illa mala
erit et sinistri latronis, atratis illis liomuncionibus aptissima.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 67 b.
Augsburg. V. 9. Februar 1515.
Gaspar Ursinus Selesius 2 Michaeli Hummelbergio Rauens -
purgensi Salutem.
Nae tu homo es pellepidus, qui terra cum sis natus educatusque
nescio quos te mores thalassicos habere scribis. An
es tu ex ranarum genere, quae terra simul et aqua degunt ac
proinde ap.sißtov te non inscite uocauerim? Ad rauim uero inquis
tu, clamabo donec tuas eliciam literas. Ne formida, non
patiar mea causa, ut raucescas neque uero audirem uel si
superares quinquaginta Stentores. Quod si meas quas superioribus
diebus ad te dedi accepisti habes officium meum a quo
nunquam abducar petitionis tuae tempus anteuortisse. Porro,
quod amicitiam nostram tantopere expetis, prae te fers tu quidem
mirum in me amorem tuum et beneuolentiam inauditam.
Est mihi non minori gaudio quam tibi, amico me auctum esse
eo, qui cum in omni liberali disciplina est perpolitus, tum
morum suauitate, uitae innocentia ac fide nemini est secundus.
Capnioni frugi mortali et in omni uita integerrimo uiro nemo
non bonus omnia secunda comprecatur. Spero fore propediem,
ut uideamus quod omnium uotis expetitur Sycophantas illos
pullatos, qui immerenti negotium exhibuerunt oblatraruntque
consensu omnium mortalium quibus rectum ac pium est cordi,
malam in sortem detrusos passim uulgo ludibrio habitum iri.
Misi extemplo, cum redditae mihi essent literas tuas cum
epigrammate subscripto ad Peutingerum. Quae de Capnione
mserueras tarn fuerunt illi iucunda auditu, quam grata fortasse,
quae de eo ipso doctore honorifice et perofficiose ad me con-1
Offenbar crux.
2 Caspar Yel (Ursinus Yelius), aus Schweidnitz in Schlesien 1493 geboren,
t 5. Mai 1538, war Professor der Rhetorik an der Wiener Universität
und Historiograph König Ferdinands I. Ueber ihn vgl. das ansgezeichnete
Werk von J. Aschbach: Die Wiener Universität und ihre Humanisten,
382 ff., und Böc.king, Opera Hutteni Suppl. II, 491 f.
Sitzungsber. d. phil.-hist. CI. LXXXV. Bd. I. Hft. 9