412
K altenbrunnor.
D. Item ad prompte inveniendum residuum divisionis
annorum per .76. sciendum ut docet canon, quod divisis 1595
per .76. nichil remanet.
E. Item notitia; quod hora primationis subscripta in hoc
Kalendario est eiusdem diei imperfecti ita videlicet, quod
incipit conputatione media nocte usque ad mediam, sub quo
scribitur.
II. Forma deereti Basiliensis sinodi super correetione
Kaleudarii. 1
(Ex codice Mellicensi K. 24. pag-. 23—2ö.)
Sacrosancta generalis sinodus Basiliensis in spiritu sancto
legittima“ congregata, universalem' 1 ecclesiam repraesentans, ad
perpetuam rei memoriam. Saluberrimas ordinationes, quas
patres nostri multo studio ad omnipotentis dei gloriam observare
studuerunt, nullatenus per negligentiam aut incuriam nostri
temporis fieri irritas aut in oblivionem abire dignum est, praesertim
dum per eas misteria gratiae, facta per Jesum Christum
salvatorem nostrum et veteris testamenti figuris designata legalibus,
in memoriam hominum assidue reducuntur, ut omni devotione
mirabilia opera domini et eius immensa beneficia comniemorent.
Fuit autem sanctis patribus haec maxima solicitudo,
ut pascae festum, inter sollemnitates utriusque testamenti celeberrimum,
debite coleretur et observaretur. Decretis quoque
et institutionibus generalium conciliorum atque sanctae sedis
apostolicae ad perpetuam rei memoriam statui curaverunt, ut
dominica proxima post quartam decimam lunam primi mensis
ab universis christianis sancta haec celebraretur festivitas,
quod et longis temporibus in ecclesia dei observatum extitit.
Yerum lapsu temporis ex anticipatione aequinoctiorum, solstitiorum
et lunarium conjunctionum defectus plurimi super signatione
dierum ipsis aequinoctiis, solstitiis et lunaribus conjunctionibus
olim correspondentium successerunt, ita ut jam notone
plerumque contingat, non dominicam praefatae quartae decimae
lunae proximam, sed alteram longius distantem adversus sanc-1
Bruchstücke abgedruckt in Job. StöfHer: Kalendarium Romanum. fol, 66“ —
erwähnt bei: Würdtwein Subsidia diplomatica. IX. Praefatio, pag-Stöfflcr:
“legitime, '’universam. “quampluribus.