Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 7. Band, (Jahrgang 1851)

620

recitarentur,  sed  prorsus  etiam  superuacancum,  cum  per  iusta
Volumina  res  fuerit  vniuerso  mundo  cognita,  maxime  multorum  preclarorum
  ingeniorum  pietate  et  studio,  qui  aduersus  suscitatas  ab
inferis  hereses  calamum  suum  verterunt,  vt  ipse  Serenissimus  Rex
Anglie  et  Ruffensis  Episcopus  apud  Anglos,  alij  apud  Gallos,  alij
apud  Halos,  alij  apud  Hispanos,  sed  et  apud  nostros  plerique
vtriusque  ordinisviri  inter  doctosnominis  clari,  quod  deimiserationc
hec  pestis  apud  lianc  nationem  nondum  fecerit  internitionem  (sic)
totius  recte  pietatis,  quam,  vt  prefati  Reges  ipsi  constanter  asseuerant,
  incontaminatamque  seruant,  ita  par  est  ipsos,  sicut  faciunt,
  aduigilare,  et  ita  prudentia  et  virtute  sua  sepire  animos
subditorum  suorum,  ne  boc  venenum  eis  instilletur.  In  quo  Serenitates
  sue  preter  offitiuin  suum,  ut  laudem  apud  omnes  per
magnam,  et  sibi  suisque  tranquillitatem  et  quietem  comparabunt,
ita  apud  Deum  gratiam  sunt  consecuture.  Et  inprimis  ipse  Serenissimus ­
  Rex  Hungarie  et  Bohemie,  cuius  maiores,  etiam  cum
periculo  sanguinis  et  fortunarum  suarum  fuerunt  acerrimi  contra
enascentes  errores  et  hereses  bellatores,  operam  dabit  impigram,
et  nullum  non  lapidem  mouebit,  vt  quod  pro  fidei  decore  et  firmitate,
  ac  ad  Lutheranorum  insidias  impietatesque  in  Regnis  locisque
suis  vitandas  et  propulsandas  apud  Boemos  nuper  ceptum  est,  exequatur,
  corumque  cum  Sancta  Matre  Ecclesia  vnio  perficiatur.
Quod  iam  cooperante  Serenissimo  Rege  Polonip  ac  ipsis  nostris
adsistentibus  Oratoribus  facile  obtincri  posse  confidimus,  quod
tanti  moinenti  est  apud  Nos,  vt  si  alie  necessitates  non  postulasscnt,
  quod  vel  ob  lianc  vnam  Serenitatum  suarum  Conuenlus
merito  fierit,  quod  si  pro  hac  re  ipsorum  nostrorum  Oratorum  interuentus
  et  opera  prpstare  poterit  quid  consilij,  vel  auxilij,  ne
Iam  periculosa  secta  si  alicubi  cepisset  apud  suos  radicare,  adolescat
  et  incrementum  accipiat,  nobis  plurimum  satisfactum  fuerit,
et  placitum  erit  vehementer,  quod  opportuno  remedio  resecctur,
ex  quo  hec  pestis  non  solum  saluti  tot  animarum  aduersatur,  sed
etiam  impatiens  humanp  societatis  quietis  et  otij  singula  in  rebellionem,
  ac  inobedientiam  transmittit,  quam  tarnen  Deus  magis
exegit,  et  sibi  placitam  esse  ipse  testatus  est,  quam  sacrificiuro.
ItaqucipsiOratoresnostri  tarn  super  hacLutherana  quamBohemica
re,  etiam  circa  vnitatein  fidei  in  Inclyto  alioquin  populo  illo  adserendam
  etconstituendam,  omnempro  virili  sua  (sc.  parte)  cum  Sercm-
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.