Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 7. Band, (Jahrgang 1851)

617

vt  necesse  sit  bona,  matura,  et  expedita  semel  deliberatione  constituere,
  vel  renonare  ordinationes  certas,  per  quas  denuo  ad  pristinam
  quietem  et  vnitatem,  ac  obedientiam  perueniri  possit,  sicut
in  iamdicto  Conuentu  confidimus,  Deo  opitulante,  omnes  status
Imperij  tandern  buc  omnem  suam  operara  et  Studium  collaturos.
Vnde  si  nos  subtraheremus,  ad  quod  nos  inuitare  possent,  preter
alia  nnilta,  nostrp  priuate  atque  patriarum  nostrarum  necessitates,
tum  sequi  posset,  quod  alij  nostram  absentiam  causati,  se  quoque
abscntarent,  et  sic  publica  vtilitas  huius  Nationis,  ä  qua  pendent
et  alie  insignes,  maxime  vicine,  Regiones,  impediretur.  Insuper,
quantum  Cesaree  Maiestatis  iussioni  debeamus  obtemperare,  ac
etiam  velimus,  Serenitates  sue  Regie  pro  precipua  illa  sua  prudentia
  iampridem  cognouerunt.  Quas  speramus  absentiam  nostre  persone
  eo  minus  grauate  nunc  accepturas,  quod  intelligent  110s  hic
simili  studio  publicis  rebus,  sicut  ipse  istbic,  omnem  possibilem
nostram  operam  et  solicitudinem  impensuros,  quesicesserint  advota
nostra,  non  parum  etiam  proderunt  istis  rebus  nostris  communibus.
Si  enim  hec  licentia  multitudinis  contracta  non  fuerit,  contagioso
certe  exemplo  nocitura  est  infallibiliter  ceteris  etregnis  et  regionibus,
quarum  aliquot  fortasse  non  sunt  omnino  ab  liac  labe  immunes.
Preterea  si  tarn  vrgens  hec  causa,  qup  tanti  est  momenti,  vt
vel  sola  sit  nobis  facile  impetratura  fauorem,  nedum  veniam  absentie
  nostrp,  non  teneret  nos  absentes,  quum  tarnen  simus  iam
in  medijs  rerum  cursibus,  per  quos  speramus  cum  Dei  auxilio  futuris
  defectionibus  et  rebellionibus  obdere  et  intercludere  viam,
per  quas  non  solum  in  boc  Principatu  Wirtembergensi,  sed  etiam
in  alijs  prouintijs  nostris  anterioribus  Alsatia,  Ferreti,  Sundgouia,
Brisgouia,  Nigra  sylua,  et  bis  nostris  Regionibus,  vicinis  locis,
omnia  confusissima  reperiuimus,  quibus  iam  extremam  apponere
necesse  est  manum,  et  ita  prospicere,  ne  redeat  insanum  vulgus
ad  vomitum,  et  conduplicetur  nobis  negotium,  sicut  solet  in
posterioribus  erroribus  cuenire,  profecto  nos  non  absque  maximo
discrimineet  iactura  omnium  rerum,  nunc  bis  Regionibus  abstrahere
possemus,  que  maximi  constarunt  Nos,  antequam  ad  hunc,  in  quo  nunc
versantur,  statum  reducte  sunt,  cum  validus  exercitus  noster  ferocienti
  et  furienti  populo  erat  ante  omnia  in  ceruicem  dirigendus.
»Sed  ne  Serenitates  sue,  quas  et  veneramur,  et  diligimus,
syncero  animo  et  affectu,  per  quem  cum  illis  erimus,  nos  arbi-
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.