Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 7. Band, (Jahrgang 1851)

615

facere,  vel  breuioribns  perstringere,  sicut  temporis  et  personarum
dispositio  exigere  videbitur,  quibus  vel  acceptis,  vel  recitatis  incipient
  conuenientioribus  item  et  magis  aptis  verbis,  eisdem  Sere
nissimis  Regibus  et  Regine  nostro  nomine  vehementer  gratulari
de  hoc  suo  Conuentu  tarn  celebri,  quam  optato,  et  necessario,  qui
Nos  singulari  affecerit  leticia,  maxime  quod  tanti  Reges,  tum  animo
tum  sanguinis  glutino  nobis  coniuncti,  post  desideratos  mutuos
suos  complexus,  post  dulces  affatus,  fraternasque  salutationes,
atque  familiaria  colloquia,  quibus  gestiat  animus  noster  interesse,
sint  et  prouide  et  sapienter  de  necessitatibus,  tum  magnis,  tum
grauibus,  incumbentibus  communibus  Regnis  ac  Dominijs,  tractaturi,
  et  iudubie  ijs  medijs,  et  modis,  qui  opportuni,  et  accommodati
videbuntur,  eiuscemodidifficultatibus,  necessitatibus,  periculis,  siue
in  generali,  siue  in  particulari  consistant,  prouidebunt,  et  consulent,
que  indies  non  solum  per  eadem  Regna  Dominiaque  nostra  communia,
  sed  etiam  per  alia  Christianitatis  tum  Regna,  tum  Potentatus
  atque  Prouincias,  maiori  cum  periculo,  et  dubia  publicarum
rerum  administratione,  humaneque  sotietatis  perturbatione,  vbique
arripiant  fomenta,  propter  que  tollenda  tum  ob  pleraque  alia  multa,
et  varia,  in  meliorem  securioremque  modum  et  viam  reducenda,
hunc  Conuentum  indictum  et  susceptum  esse  non  ambigamus,
quem  etiam  velut  omnibus  rebus  prolicuum  et  salutarem  futurum
maxime  cominendemus,  et  probemus,  qui  etiamsi  vel  rerum  status
tranquillior,  vel  mitior  istius  temporis  conditio  esset,  tarnen  non
poterat  non  esse  ad  splendorem  et  benefitium  omnium  nostrum,
caeteris  autem  maximae  consolationi.  Proinde  Nos  ingenti  fuisse
gaudio  perfusos,  vt  intelleximus  pro  presentibus  necessitatibus
subleuandis  ipsos  conuenire  decreuisse,  quorum  consilio,  prudentia.
  et  virtute  rebus  iam  lapsis  vel  inclinatis  succurri,  immiuentibus
vero  turbationibus,  adhuc  in  tempore  obuiari  possit.
Attamen  Nos,  sicut  solet  mihil  tarn  pleno  gaudio  accidere,
quod  non  habeat  quid  mixtum  desiderij,  in  eo  molestiam  quandam
animi  nostri  sentire  ,  quod  p  ers  on  alit  er  ad  splendidissimum
bunc  Conventum  nequiuerinus  nos  conferre,  sicut  leto,  hilari,
promptoque  animo  et  cupiebamus,  et  optabamus.  Neque  dubitare
Nos,  quin  tarn  Regales,  quam  Reginalis  Serenitates  sue  metiantur,
qua  cogitatione,  quibus  votis,  simus  easdem  prosequuturi,  sicut
indubie  sanguis  ipse  reuelabit  eis,  cuius  apud  nos  tanta  vis  est,  vt
40  *
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.