538
S i ekel.
exigunt, ceu non kominibus sed aniinalibus dominantur, quia
videlicet ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea debent
etiam formidini iacere substrati. Vobis dicitur: patres nolite
sine causa ad iracundiam provocare filios vestros, et illis dicitur
: filii oboedite patribus vestris in domino . . .
[f. 4'] Nunc specialiter amplius perfectiusque praesens nos
muniat et unum efficiat carta, sicut dominus dixit patri interpellans
pro nobis: ut sint, inquit, unum sicut nos unum sumus,
rogo. Non tres sed unum sumus, quia funiculus triplex vix
rumpitur, pater videlicet cum filiis. Quocirca nec 1 aliquid
magis homini in hac mortalitate viventi 2 necessarium est nosse
quam deum et animam. Quantum enim quisque deum agnoscit,
in tantum diligit; qui minus agnoscit, minus diligit, et qui
minus diligit, minus ei dimittitur. Est anima imago et similitudo
dei, non tarnen pars dei, quia ad imaginem sui conditoris,
perfectae quidem summaeque trinitatis, quae est in patre et
filio et spiritu sancto, condita est . . .
[f. 5] Proinde 3 igitur quia melior pars est hominis anima,
decet eam dominam fore et quasi de sede regalis culminis imperare,
quid, per quae vel quando vel ubi vel quomodo faciat
membra, et considerare diligenter, quid cuique 4 membro imperet
faciendum. Homo plane solus inter mortales ratione
viget, consilio valet, intellegentia antecellit. [f. 5'] Sed concupiscentiae
et irae, quae obesse plurimum solent, ratio, quae
mentis propria est, imperare debet. Cuius excellentiores virtutes
— provida gubernat ratione. 5 Inter 1 ’ spiritum tarnen et
animam eiusmodi potest differentia esse, quod omnis anima
spiritus est, non tarnen omnis spiritus anima. Sed et apostolus
discernit inter spiritum et mentem, inquirens: psallam spiritu,
psallam et mente. Spiritu psallit, qui rerum obscuras significationes
non intellegens ore profert; psallit mente, qui easdem
signifieationes mentis efficacia intellegit. Hoc itaque absque
scrupulositate sciendum est, quod animae pulchritudo est et
eius deformitas vitium.
1 Nec aliquid — qui minus agnoscit, minus diligit: aus Ale. ep. 243, vollständig
in Froben 2, 146. 2 C. vivente.
3 Proinde — imperare debet: etwas abgekürzt aus Ale. 1. c.
4 C. cui. 5 Cuius — ratione: wörtlich aus Ale. l.-c. 146—147.
6 Inter — vitium: etwas abgekürzt aus Ale. 1. c. 149.