766
Miklosich.
incertis sedibus catervatim Universum orbem terrarum pervagantur,
pauca liisce cbartis illinam, quae ab illustri viro Ioseplio
Scaligero accepi, quod ea ad gentis et linguae paucis notae
cognitionem pertinentia philoglottis non ingrata fore confidam.
Nubiani inferioris Aegypti partibus contermini sub patriarcha
Alexandrino sacra lingua Elkupti celebrarunt. multi episcopatus
in eorum finibus fuerunt. ante hos clx plus minus annos a sultano
Aegyptii (Aegypti) sedibus suis pulsi Palaestinam, Syriam et
Asiam minorem mendicorum specie pervagantes, traiecto Hellesponto,
Thraciam et circumdanubianas regiones incredibili multitudine
inundarunt. Itali Cingaros vocant, Gralli Bohemos, quod
indidem ex Boemia prima illorum eis notitia: item Aegyptios,
quod Nubiam etiam ipsi Nubiani minorem Aepyptum vocent.
Nubae Stephano ipsi et vcp.aoec vocantur. Und weiter: Omnino
nomades et latrones sunt, cuiusmodi etiam illorum progenies
Cingari isti, quo non solurn mores maiorum suorum et furtorum
licentiam sed etiam linguam retinuerunt, cuius nos quaedam
pauca hie coniecimus, non solum, ut eam lectori proponeremus,
sed etiam eos argueremus, qui hariolantur, lianc linguam ab
ipsis confictam esse, neque uspiam terrarum nisi inter ipsos
errones Cingaros in usu esse: in quo sane non sunt audiendi.
I. Index voeabulorum linguae Nubianorum erronum.
aclian oculus.
bacro aries, vei’vex.
bal capillus.
bar lapis.
5 beinck diabolus.
bern rota fasciis involuta,
quam capiti imponunt
mulieres nubianae.
brischindo pluvia.
buchos über.
bul cuius.
10 cheleue tripudiare :(c)h fortis
aspiratio.
cheron caput.
chiral caseus.
chor barba: hic ch pronuntiandum
ut hispanice.
chouri culter: c/thispanicum.
15 christari scrinium.
dade pater.
daio mater.
deMel coelum, deus.
eratii nobilis matrona.
20 for penna, calamus scriptorius.
foros urbs mopo?, vulgare
idioma Graecorum.
gad camisia.