Johannes Laski, Erzbischof von Gnesen
705
dant equaliter. Sint quoque isti equi duo, qui ante alios primi
redas sustinent.
Equos ambulatores, qnia abusus sum illis propter egritudines
pedum, ideo paruos et non preciosos habere consueui, in quibus
tantummodo ad ortos descendebam aut ad piscinas nihilominus
qualescunque eruntper (!) tempore dono illos dominis executoribus.
Equum cruciferum dono crucifero pro tempore existenti.
Equos alios domini executores conuertant sicut videbitur illis.
Apparatus ecclesiastici secundum regestrum conuertantur.
Item apparatus comunis curie ecclesiasticus, quo dietim
capellani vestiuntur ad mensam domini et altaris sacra suppellex
eciam communis inclusis cuiuslibet generis et metalli rebus pro
eisdem capellanis si non ordinauero cessurus esset. Ordino
tarnen sic et lego, quod domini executores illum appa | ratum
eciam si duplex esset cum Omnibus rebus predictis redimant Bl.
ab ipsis capellanis et clerico capeile seu curie, quos intelligi 41 a '
velim eos tantummodo, qui mihi aderunt in curia tune morienti
cum deus volet, non adessentibus nihil detur, pro qua suppellectili
sufficiant dari marce decem.
Familiäres antiquos habeo nullos, qui non essent expediti.
Itaque quiun singula quatuor temporum solaria dare consueui
illis oro vt deseruita illis soluantur et post inhumatum funus
licencientur honeste et cum graciarum accione, quod mihi
viuenti et mortuo fideliter seruierunt ac cuilibet eorum vltra
predicta deseruita solaria dono dent domini executores pro
expensis ad domos redituris alia integra cuilibet quatuor tempora.
Antiquo familiari meo Marassio opidano in Lassko licet
bis eum expediuerim prima vice scilicet quando vxorabatur in
Wolborzs, altera vice in Lassko domicilium sibi comparantem,
tarnen rogo vt de equis currulibus coquinariis aut aliis qui
erunt dentur equi duo.
Camerali puero suprascripto vidolicet Machoni oro vt
dentur marce decem.
Alberto condam Tataro antiquo familiari olim R mi domini
Creslai et mihi eciam per annos circiter decem seruienti, qui
se in itinere Romano asscripsit me eciam inscio seruituti domini
Jeronimi nepotis, dentur de equis currulibus coquinariis equi
tres vel dentur sibi de illo debito domini Creslai mihi quidem
obligato 900 florenorum a domina Crepiczka fflor (!) exacto
46*