704
Zeissberg.
esset vndecunque supplere defectus, tune omnium et singulorum
peccorum et peccudum medietas integra vendatur successori si
volet, et de altera medietate detur hospitalibus sic vt supra
in tribus locis tantummodo scilicet Gnezne, in Ynyeow et Lassko;
item equiream (!) qualiscunque fuerit in Ynieow dono ecclesie
alias successori pro mense sue seu Status sui vsu vt pyus et
fauens esset patronus voluntatis et necessitatis mee vltime.
Quoniam autem non parum impenderim pro commoditatibus
mense archiepiscopalis municiones editicia faciendo, piscinas et
inolendina erigendo, nonnulla eciam bona redimendo 1 — nam
preter alia, que liic ommittum specificare pro deciinis per olim
Reuerendissimum dominum Johannem Gniszczynsky capitulo
Sandomiriensi venditis in Langouiczensi claue exposui eam
summam, que continetur in redemptionis priuilegiis — idcirco
domini successoris mei ad necessitatem mee voluntatis vltime
et solucionis debitorum imploretur patroeiniiun, fauor et auxilium.
Arma bellica equestria, quorum circiterLerant, viuens petentibus
distribui; itaqueque suntinLowicz non mea sed ecclesie sunt.
Equos quadrige, quia illi glebam corporis sunt deuecturi
Gneznam, sic committo distribuendos, vt, si extra Gneznam
moriar et in curru deueHendum erit funus, quatuor cum quadriga
dentur ad communem distribucionem inter vicarios metropolitane
(!) et inter errectum seu errectos capellanos campi
sancti vicarios et sacelli s. Stanislai missarum lectores in
eodem campo sancto. Cum enim non in metropolitana ecclesia
sed extra eam in campo sancto et inter patrocinia sanctissimorum
Adalberti, cuius basilica latus ambit campi, et et (!)
Stanislai, cui dedicandum duxi sacellum campi sancti, quiescendum
est mortaliter, absque iniuria commutacio (?) ista sit
in distribucione suprascripta. Item duos equos quadrigales
lego de quatuor familiaribus scilicct Nan(u)o (?) Mach camerali
puero, strenuoso (?) equisoni, qui ambulatores meos gubernabat
pro tempore et duobus eciam pro tempore aurigis
quadrige, vt precium eorundem duorum equorum inter se diui-1
Vgl. Theiner, Monuin. IE. 358 nr. 885: ,castra, piscinas et molendina
ac bona alia dicte mense archiepiscopalis magna in parte
nonnulla collapsa, nonnulla uetustate seu negligentia predecessorum annicliilata
restaurauit, et in eis augmenta fieri procurauit impensis propriis
et non modico sumptu.‘