Johannes «Laski, Erzbischof von Gnesen. 699
Officium vero funerale in ecclesiis et extra domini executores
suprascripti sicut eis videbitur et facultas se extendet,
facient. Si in arcliiepiscopatu moriar facilis erit sumptus deducendi
corporis, quia per claues iretur et vbique adhibito iconomo
necessaria darentur, quia interim dum alius successor
nows non se insinuabit, qui coniirmatus esset, erunt bonorum
fructus presentes corporis mei insepulti.
Si autem contingat me mori extra hoc regnum Polonie
quod metuo sic futurum, natura sic pertimescente, tune sepeliar
sic vt videbitur fratribus amicis seu sodalibus tune scilicet
extra regnum corpori et morti mee adessentibus.
Declaracio debitorum Wiznensium.
Vt vero circa debitorum solucionem facilius esset consultum
post mortem meam, si quidem debita, sievt supra scripserim,
permanebunt et forsan sic erunt mansiua, nisi anno isto
presenti seu de istius anni presentis prouentibus aliter esset
ordinatum seu aliquid solutum, prout infra annotare tandem
illud velim, si deus volet, igitur ea, que supra sunt scripta sic
declaraturus sum. Namque debitum trium millium florenorum
Katherine Wiznensi dandum sicut ego iuste debeo sic eque
iuste dominus Jeronimus nepos debet illud dissoluere, si ego
viuens non exoluam. Item pro vestitu eiusdem virginis sicut
300 fl. vt supra assignaui sic in eis contenta sit, quia de propriis
eos illi assignauerim, si autem vixero et me viuente desponsabitur
possem et veilem ex pietate plus pro ornamentis eiusdem
impendere sicut impendi pro sorore illius seniore Nicolao
Wolssky desponsata, et quia matri earum scilicet domine Anne
pallatine Brestensi nepti mee dixi et commisi tune cum sibi
margaritas et cing(u)los argenteos commisi, vt Anna ipsa soror
senior easdem margaritas et argentum in cingulis cum Ivatlierina
per medium liaberet, ideo, si Katberina non esset per me
viuentem desponsata sieque necesse liaberet alio ornatu vltra
eum, qui de predictis 300 fl. Znene sibi assignatis comparabitur
ita videlicet, quod sicut orphana si benefactore careret, qui pro
ornatu sibi complendo impenderet, tune dimidiaret secum soror
senior margaritas et argentum, tantummodo non vestitum, quod
domina mater, mea neptis, efficiat, quia seit sibi per me tune
sub hac condicione traditas margaritas et argentum in cingulis
3000.