Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 77. Band, (Jahrgang 1874)

698

Zeiesberg.

300.

Bl.
39  a.

tanquam  verisimiles  et  iuste  essent  istorum  peticioncs,  igitur
pie  faciendum  est  vt  ex  eodem  debito  Hat  ista  solucio  et  contentacio,
  reliquum  pauperibus  Wladislavie  daretur,  et  si  lieri
posset  daretur  eciam  virginibus  sanctimonialibus  in  Bussko
saltem  viginti  aut  decem  marce  quod  pie  indulgerent  domino
Creslao  si  eorum  bonis  erat  vsus  cum  earundem  virginum  preiudicio.

Domino  Cristoforo  de  Schidlowieez  palatino  Cracouiensi
daturi  erant  annuatim  arendatores  mei  clauium  Squirnyevicze
et  Langouicze  fl.  tricentos,  quia  sponte  et  ex  beniuolencia  se
tutorem  et  protectorem  esse  foreque  obtulerat  testamenti  mei
et  vltime  voluntatis,  que  arenda  interrupta  est  morte  Leonis
pape,  qui  eam  debuit  confirmare  nec  minus  mea  voluntate,
quia  dominus  palatinus  assumpto  hoc  onere  tutorie  mee  mox
deinde  inimici  mei  domini  Erasmi  Cziolek  episcopi  Ploczensis
assumpsit  onus  promocionis  et  defensionis  scripseratque  ei  Romam,
  quod  apud  papam  obtinuissem  eam  graciam  promocionis
in  cardinalatum,  ipse  vero  dominus  palatinus  debuit  ei  ordinäre ­
  consensum  regium,  quod  amicis  meis  Rome  dixit  dominus
Erasmus.  1  Igitur  tarn  arenda  quam  tutoris  ofticium  propter
eius  eam  immuttacionem  adeo  viluere,  vt  non  curauimus  vsque
ad  hec  tempora  pro  conflnnacione  arende  impendere,  sicut  iuste
et  racionabiliter  solucio  tricentorum  fl.  vna  cum  arenda  sunt
in  nihilum  verse,  nisi  denuo  apud  novum  pontilicem  veilem
instare  pro  arende  noue  concessione.
De  loco  inhumandi  corporis  mei  sic  erit  vt  deus  pius
voluerit,  siquidem  si  in  regno  isto  existens  moriar  poneretur
circa  sacellum  diwi  Stanislai  in  campo  sancto  Gnezne,  quia
enim  indignum  me  putabam  ponendum  inter  ossa  piorum  predecessorum
  meorum,  archiepiscoporum  Gneznensium,  in  ecclesia
metropolitana,  ad  quam  illi  forsan  beacius  erant  vecti,  quam
ego  ipse.  Etenim  multis  contranitentibus  regia  quoque  Maiestate
  illis  per  dissimulacionem  fauente  me  ad  ecclesiam  hanc
intuli,  ideo  extra  ecclesiam  meam  ciniterium  (!)  nowm,  sacellum
et  sepulturam  errexi,  vbi  inter  ossa  Christi  fideliuin  comunium
quiescat  gleba  mei  corporis  in  dei  omnipotentis  patris  et  tilii
et  Spiritus  sancti  nomine.

1  S.  Einleit.  S.  563  ff.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.