Johannes Laski, Erzbischof von Gnesen.
697
dominum ex dominis olim Lubelczylkowye debeat exolui sed ad
me recurrere consueuerunt pro solucione ipsa credentes mihi
aliquid de eodem debito constare. Igitur q(uu)m sic forsan in
veritate fuerit, quia olim dominus Dobeslaus 1 vendita advocacie
Cracouiensis parte, que erat patris istarum mulierum et expositis
peccuniis pro suis sumptibus tune contra Mathiam regem
Hungarie factis cum quo rege bellum gessit occasione castrorum
Lekawa(?) Iiyczow etc , | non curando vero illius debiti Bl.
solucionem impendere, que debebatur pro advocatia patri illorum 34 b '
mulierum, neglexit eam solucionem facere et dominus olim
Creslaus amore fraterno permotus, quia erat cum domino Dobeslao
indiuisus eumque plurimum dilexisset, de patrimoniis sibi
scilicet Dobeslao cessit. Igitur sicut multo plura fratris illius
intuitu facere consueuerat sic eciam vicibus aliquot me teste
patrem istarum nobilium mulierum contentabat dando pannum
harassium etc. pro eisdem mulieribus tune virginibus. Igitur
deducto monumento suprascripto eciam mulieres istas committo
consolatas facere, sic tarnen, quia olim dominus Creslaus non
sufficienter expediuerat fratres tres germanos sibi seruientes
Grauissios prope Piotrkouiam videlicet Nicolaum, Johannem
et Georgium, quia eciam nobilis Stanislaus Maleszowsky circa
Sanyecz terrigena pretendat inexolutum esse suo patri olim
Johanni Maleszowsky debitum domini olim Creslai viginti florenorum,
itaque sic committo deducendam monumenti illius errectionem,
quod de residuo tarn mulieres ille, quam isti Garuisson(u)es
et Maleszowsky contentari possent. Pro monumento
enim iam est paratum et exsculptum per me propriis impensis
saxum marmoreum Wladislauie positum. Igitur cum primum
exactum erit illud debitum noningentorum fl. erigatur illud
saxum si fleri poterit fundamentum ex alio saxo marmoreo
fabricando. Tantum vero censerem Garuissonibus dandum scilicet
cuilibet eorum per marcas triginta et similiter illis mulieribus
per alias triginta marcas, singulis earum et eorum triginta
marcas dando et Stanislao Maleszawsky viginti fl. per mediam
sexag. Licet autem super istis omnibus debitis nulla habeant
testimonia, sed quia mihi familie illius baronum dominorum de
Cvrozwanky consilia secreta non ignoranti eciam constat, vt,
1 de Kurozwanki,