Johannes Laski, Erzbischof von Gnesen.
691
habiiere rata. Cum vero citaret singulos ad sui presenciam,
parere coram eo neglexerimt, quos ut | contumaces pronuncciauit
excommunicatos. Racione contumacie illi ad me appellarunt,
pro quibus etMajestas regia et dominus palatinus Wilnensis
scripserunt petentes illos per me absolui. Ego autem dedi litteras
ad commissarium mandando vt absoluat eos si petent et si jurare
volent de parendo mandatis s. matris ecclesie et presertim Gneznensis
ecclesie.
Obibam visitacionem istam in' fine estatis, rediique in
Squirnyeuicze in vigilia s. Michaelis.
Prussiam exeo XXVI. Nouembris.
Redeundo ex Lytuania itorum nouis sum incitatus euentibus,
vt aliud ineam iter scilicet Prussiam, ad quod dnplici causa
mouebar non quidem quadam vana et inconsulta vt emulatorum
meorum interpretaciones wlgati sunt, sed hac vna, quia diu
desiderabam visere locum martirii sanctissimi patroni et benefactoris
mei beatissimi Adalberti sed commoditatem queritabam,
altera, quia frater Nicolaus Schembeg ordinis s. Dominici nomine
pontificis Leonis X. me auisatum reddidit, quia pontifex wlt,
vt sibi assistam et consulam ad faciendam pacem inter regiam
Majestatem etMagistrum Prussie, haberetque breue ad me, quod
mihi in Kynsperg seu apud Magistrum daturus esset et ibi voluntatem
pontificis relaturus mihi. Sic ego hac commoditate
visendi sancti illius loci assumpta peregre sum profectus venique
vsque in Kynsperg XVI. Decembris. Exinde ad locum
martirii patroni mei sanctissimi XVIII. eiusdem mensis videlicet
in oppidum Fiszhavss veni, visito ecclesias duas muratas
sub titulo s. Adalberti in campo prope opidum illud in milliario
nostro sito, celebro et offero patrono meo, et ex Fiszhavss in
Kynsperg XX. eiusdem mensis redeo. Inter eundum vbique
exceptus de mandato domini Magistri et associatus per commendatores
et flageros seu capitaneos locorum, prouideor competenter
ac vbique et in Kynsperg ad Magistri castra inducor et veneror
vbique honorifice per vnum scilicet episcopum Zambiensem et
ducem Brnnczwicziensem introductus et reductus de ciuitate
in comittatiua aliorum cruciferorum circiter 200. Item in Kynsperg
episcopus Pomezaniensis cum supremo comendatore me
Bl.
06 a.
Bl.
36 b.