Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 77. Band, (Jahrgang 1874)

Johaunes  iLaslfi,  Erzbischof  von  Gnesen.

689

nescio  ad  que  Joca.  Igitur  et  ip'sius  occasione  verebor  sumptum
aliquem  mihi  incumbere  faciendum.  Sed  de  hoc  infra.
Item  hoc  anno  in  capitulo  constitutus  arendaui  Johanni
predicto  nepoti  meo  decano  et  capitulo  Gneznensi  claues  Squirnyeuicze
  et  Lag'ouycze;  sic  enim  necesse  erat  arendam  innouare,
quia  mortuus  est  Reu.  dominus  episcopus  Chelmensis  scilicet
dominus  Nicolaus  de  Cosczielecz.  Sub  quibus  ergo  condicionibus
arendauerim,  scripsi  inferius  scilicet  folio  inferiori.
Item  die  mensis  Julii  XXVII.  egressus  in  Lituaniam.
Item  eodem  anno  descendi  Lytuaniam  triplici  de  causa;
vna,  quia  per  breue  apostolicum  mandatum  mihi  erat  facere
inquisicionem  de  vite  sanctitate  et  post  mortem  de  prodigiis
beati  Kazimiri.  Altera,  quia  volui  visitare  illam  suffraganeam
dyocesim,  que  nunquam  visitata  erat  per  archiepiscopos  et  non
solum  illa  sed  eciam  Medniczensis.  Tercia,  quia  zelo  reipublice
  instigabar  videri  et  non  per  nunccios  sed  personaliter
conferre  fraterne  cum  dominis  Lytuanie  pro  meliori  statu  procurando
  publico  inter  regem  et  illius  Magniducatus  Lytuanie
dominia  et  si  esset  possibile  persuasurus  eis  coniunctionis  et
federum  obseruanciam.  Sunt  fortasse,  qui  iter  hoc  leuitati  mee
asscribunt,  sed  deus  nouit,  quia  non  priuata  cupiditate  sed
tribus  causis  predictis  me  monentibus  subii  et  fatigam  et  labores
non  absque  damno  priuato;  exposui  enim  pro  expensis  et  expedicionis
  impensis  fl.  1000  alibi  mutuatos.  Vbi  in  processu
inquisite  sanctitatis  canonisandi  principis  et  pro  coniunccionis
et  federum  obseruancia  functus  sinn  non  invtiliter  officio  assumpto.
  Etenim  j  sanctitatis  et  vite  inquisicionem  fecerim  et  Bl.
in  regestr(is)  conscriptam  procuraui  mitti  suinmo  pontifici,  vt  ' iob
si  Majestas  regia  volet  procedatur  ad  canonisacionem.  Item  pro
conjunccione  Polonorum  et  Lytuanorum  aperte  responderunt
domini,  eorum  voluntatem  esse,  dummodo  regia  Majestas  conuenciones
  instituat  proximas  vnam  Polonis  aliam  Lytuanis,
quatinus  de  vna  eorum  scilicet  Lytuanie  celebranda  rediret
Majestas  regia  ad  conuencionem  Polonie  receptis  secum  Lytuanis ­
  cum  facultate  summa  ad  coniunctionis  et  federum  innouacionem
  seu  conscriptionem.  Pro  visitacione  tarnen  ordinaria
impediebar  quia  noluit  episcopus  permittere  se  et  dyocesim
suam  visitari  allegans,  a  tempore  plantate  fidei  nunquam  per
archiepiscopos  Gneznenses  visitatam,  de  persona  autem  sua
44*
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.