Zeis.sberR.
680
nam tantummodo triennium mihi seruiuit, postea peregrinabatur
etc. Sed habeat cancellariam pro sua Sorte et seruiat
sanctissimo Adalberto. 1
Item dominus Joannes Ribiensky prebendam Curzelowiensem
mihi debet ; quam tenet. Igitur sic faciat: duos familiäres
30 b. meos Mathiam Pirzinsky et | Cristoforum cocum prouideat
beneficiolis eorum victui satisfaciens, prebendam autem Cvrzelouiensem
conuertat pro suo nvtu sicut de hoc nonnihil meus (?)
loculus (?) erat eciam in hac egritudine mea. [Sed iam tandem
dimisit eandem prebendam ad mandatum meum; ergo de seruitoribus
istis anno futuro videndum.] 2
Item de Squirnyeuiczensibus prouentibus anni 1516 deducatur
eadauer miserum meum ad sepulturam, cui tradatur
absque omni pompa, vel sic ut supra pecii ac scripsi, vel sicut
domini de capitulo decernent sepeliendum, quibus do facultatem
locum deligendi inhumandi mei. Deus ex sua iinmensa pietate
supplebit meos defectus cui et credo et confido, quia miserabitur
anime per eum create corpore et sensibus meis vanis et
curiosis irreligiöse recte atque curate.
Proventus Langouiczenses anni 1516 sunt apud dominum
Syrchowsky; de illis sic disponant domini executores, vti frater
carissimus dominus palatinus decernet. [Solutum.] 2
Item prouentus Opatouienses anni 1516 in parte maiori
debentur mihi, de quibus scilicet de decimis et censibus anni
presentis Stanislaus Lypouiecz et'Syszkowsky respondeant executoribus.
[Solutum.] 2
Item in clave Ynyeowiensi similiter de eodem anno exactor
Zyrnyczky respondeat et faciat racionem. [Solutem.] 2
Petrus Prussynowsky eciam racionem faciat sufficientem,
quia faciebat quidem eam antea vti seit dominus Rybienslty;
sed de tribus forsan annis non fecit. Ideo racionem reddat, cum
non plus quam viginti marce pro salario computeutur. [Solutus
et quittatus.] 2
Item Cvrzelouien(sis) clauis carrissimus amicus dominus
Cholinsky faciet racionem faciliter, quia forsan plus exponebat,
1 Am Rande: Attamen ipse doctor (.lebet mihi istam prebendam reddere,
quia familiäres istos prouidi, sed eam in nepotam conuertat.’ Sed aliter
infra.
? Späterer, eigenhändiger Zusatz.