Johannes -Laski, Erzbischof von Gnesen.
671
Item quum Rome exposui pro expedicionibus perpetuis
ecclesie mee tociusque prouincie Gneznensis, item pro jubileo,
item pro legacione ad minus 3000 flor. igitur isto respectu dominus
successor velit esse pyus protector, prout eum inscribo
protectorem, prout supra immediate seripserim.
Item oro fratrem carissimum dominum palatinum, velit
amice et iideliter curare cum collegis executoribus, vt debita
soluantur, saltem summam in Boryslauicze inscriptam daturus
ad solucionem debitorum. Sufficiat sue fraterne caritati mea
fraterna in eum benivolencia et amor, quia de seruiciis meis (?)
eum extuli, nonnulla bona sibi comparaui, filios educaui et tres
iilias educaui et tres Alias dotaui nuptuique lioneste et sufficienter
locaui et extradidi, sed spero, quia premissa designata
et inscripta sufficient ad solucionem debitorum.
Item seruitoribus consueui solaria soluere et anni presentis
Cracouia egrediendo eciam quatuor .tempora eis sancti
Spiritus futura solui. Igitur petantur, vt cum eorum bona voluntate
expectent tantum tempus quantum domini executores optabunt,
quod interim domini executores intelligant, si quid vltra
debita liabituri erunt pro eorum consolacione, prefigentur eis
tempus et locus veniendi, in quo diceretur eis et daretur id quod
fieri posset ab eorum defuncto et paupere archiepiscopo, quibus
daretur secundum quod racio et discrecio sua dabit; Specialiter
agazoni Alberto quondam Tartaro dandi essent ad maximum
centum flor. pro seruiciis domino Creslao et mihi prestitis. Item
agazonibus et aurigis et quibuslicet plebeis detur aliquid, quod
non eant a meo cadauere manibus vacuis. Item specialiter eciam
oro dari Mathie Pyrzynssky carissimo familiari meo, si beneficium
ecclesiasticum non fuerit ex me assecutus marcas ad
minus 20 sed iuxta eius merita et meam voluntatem quod eciam
darentur ei C flor.; sed si fieri non potest dentur marce vt supra;
quem domini executores velint commendare domino successori,
quia est optimus camerarius rectus fidelis diligens et obsequentissimus.
Item Christoforo coco detur tantum quantum plus valebit
discrecio dominorum executorum dare; sed si tarn Pyrzynsky
quam ipse cocus beneticia consequentur ex me sint contenti in
ea expedicione.
Item sepulturam eligo et inscribo faciendam non in ecclesia
sed in cimiterio sacro, vbicunque dominus successor aut
Sitzuugaber. d. pliil.-hiat. CI. LXXVII. Bd. 1JI. Ht't. 43
Bl.
27 a.