Johannes Laski, Erzbischof von Gnesen.
669
exponentur. [Tandem sua Majestas exoluit mille ducatos sed in
veritate sua Majestas pro illo itinere domino Jordan et genero
vt supra solutura esset, prout oranda est meo nomine.] 1
Item teneor testamento domini olim Andree Rapsztinsky
castellani fl. 600 [absque 60], 1 [Soluta sunt in expedicione
funeris et solariorum familie eiusdem olim domini Andree.] 1
1516. Rytwani.
In Rytwiany facta racione cum Stanislao Grzynraltowsky
vexillifero remansit forsan 300 fl. et tantummodo mihi dedit
marcas 90 de prouentibus trium annorum scilicet 1512, 13, 14
et 15; sed duodecimi predicti anni percepit prouentus in aliqua
parte dominus Nicolaus Czykowsky, quem quietaui et ipse racionem
seit et faciet de annis, quibus tenuit Rytwiani vsque ad
vexilliferi intromissionem; primorum enim annorum percepta
conuersa sunt ad conseruacionem et lutorie (?) et castri, sievt
dominus Czykowsky regestra habet. Annorum autem trium vsque
ad presentem faciebat racionem Grzymultowsky et remansit
tantum quantum in libro inventario bonorum Rytvyani est per
Ribiensky scriptum, cui facienda est indulgencia seu dimissio
ad maximum 100 flor. et non plus, quia revera vt ex racione
comperi indiscrete et prodige se gessit in illa factoria bonorum,
quia tantummodo percepi ab eo de 3 annis, quibus Rome steti,
90 marcas.
Item predictas 90 marcas dedi ad reformacionem castri
Rytwyani in manus domini Dobeslai Coslowsky, cui illa commisi
bona gubernanda, in quibus bonis hoc anno steti multis diebus
granicies et defensionem bonorum faciendo exposuique non parum
et ex ea necessitate me ibi agente et commissarios aliosque
juris consultos seruando Casus insperatus conflagrati castri
contigit.
Item eidem Stanislao Grzymultowsky tenor (!) mutuatos
700 fl. per 30 gr. vel circa, vt domino Ribiensky constat.
Späterer eigenhändiger Zusatz.