Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 77. Band, (Jahrgang 1874)

658

Zeissberg.

Bl.
20  a.

of’ficialem  meum.  Non  tarnen  sepeliar  inter  mansionaviam  et
columnam  sed  inter  columnam  predictam  et  sepulcrum  patroni
sanctissimi  vt  supra  scripserim.  |  Sed  de  sepultura  infra  videndum
  aliter.]  1
t  1512.  die  decima  octaua  Januarii  in  Louicz  reuoluendo
testamentorium  processum  executores  mee  voluntatis  vltime  et
istius  codicilli  constituo  executores  testamenti  dominos  Vincencium
  Lagyewnyczky,  Paulum  Chodakowsky  et  Gfrotonem
decretorum  doctorem  et  Dominicum  de  Seczemyn  tanquam
consiliarios,  Johannem  vero  Rybiensky  et  Matliiam  de  Gorka
canonicum  Calissiensem  tanquam  factores  et  actores,  dominum
autem  pro  tempore  existentem  archiepiscopum  successorem
meum  protectorem  eiusdem  testamenti.
Circa  Barbare  regine  coronacionem. 2
Testificor  autem  quia  anno  preseuti  omnia  quecunque
habui  in  argento,  auro  et  gemmis,  sericeis  pannis,  sobellis  et
aliis  pellibus  preciosis,  monilibus.,  anulis  dedi  domino  Jaroslao
palatino  Siradiensi  germano  pro  necessitate  ornandarum  suarum
filiarum, 3  quia  ista  non  habui  de  bonis  ecclesie.  ßelique  vestes
et  suppellectiles  in  chamchatis  1  et  cortenis  ac  lodicibus  minoris
  precii  non  sunt  eciam  de  bonis  ecclesie  sed  de  seruiciis
comparate,  scilicet  scutelle,  talaria,  coclearia  et  alia  communia.
Attamen  ista  pro  alia  informacione  sunt  seruata  et  tanquam  a
fraternis  impedimentis  liberata,  ex  quo  plus  dederim  quam
mihi  reliquerim,  que  relicta  et  si  que  alia  de  bonis  ecclesie
invenirentur  in  depositis,  scriniis  aut  cameris  meis  committo
dominis  executoribus  predictis  per  factores  convertenda  ad  necessitatem
  iustam  meam  et  salutis  mee.
Testificor  quia  nulli  familiarium  meorum  scio  me  debitorem
  esse.  Soluere  consuetus  solaria  consueta  eis  in  quolibet
quartali  anni  consueui  eciam  dicere  illis,  vt  contenti  liiis  essent;
ad  maiora  nolim  esse  obligatus.  Nam  de  liberalitate  et  gracia
possem  aliquid  facere,  quod  arbitrio  meo  asscriptum  sit.
Item  eciam  spiritualibus  quoniam  consueui  dare  solaria
igitur  neque  illorum  aliquos  presumo  dicturos  debitorem  me
1  Später  von  ihm  hinzugefügt.  Vgl.  27  a.  2  Vgl.  Einleit.  S.  537.
3  Vgl.  11  a.  4  Von  Kamcha,  Seidenstoff.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.