Johannes Laski, Erzbischof von Gnesen.
653
ribus etc. Sed hec pro republica deus retribuat et Majestas
domini dignetur fauoribus rependere. 1
Item prouentus anni presentis de beneficiis et clauibus
archiepiscopalibus, quas teneo, commutentur ad debita, de quibus
quoniam parati esse debeant debitum solatiorum famulis soluatur.
Item omnia alia domini executores faciant que intelligent
saluti mee conveniencia quibus do facultatem cum sciencia
Majestatis regie et palatini fratris ad omnia aliter facienda quam
scripserim dummodo salutis et honoris mei ratiouo ducantur,
quibus me infelicem comendo.
Item confirmo testamenti tutorem, quia sue Majestatis
beneiicencie confidam, vt sua Majestas foueat, quod debita soluantur
per successorem archiepiscopum saltem cum sedis apostolice
consilio et auctoritate.
Mekelburgensis expeditio. 2
Anno presenti seu suprascripto legatus eram per Majestatem
regiam ad postulandum procandumque Majestati sue in
vxorem virginem Mekelburgensem seu Magnopolensem; quando
vero Bogdan wayewoda Moldauie invaserat Russiam regia
Majestas me ab itinere reuocauit et voluntatem vxoracionis
immutauit Russiamque profecta est ad insequendum woyewodam
aut propulsandum et niliilominus jiro sue Majestatis et
regni gloria et pro illius muneris mihi impositi cohonestacione
comparaueram apparatum pro duobus militibus me precessuris
vbique et pro quatuor pueris equos statuosos equitaturis in
perlis et argento proque istis sex et meis specialibus dextralibus
ambulatoribus equis etc. quorum omnia summa est infrascripta.
Summa argenti in gladiis militum et equorum continet
380 1 marcas minus 1 lotli argenti.
Item super deauracionem puri auri expositi 657; quemlibet
tarnen emebam florenum per 42 gr.
Summa aurifabris data 433 fl. et 6 gr.
Summa pro margaritis exposita 535 fl.
1 Die Administration und Befestigung von Kamieniec ging 1508 von Easki
an Johann Boner über. Vgl. T. X ze L., Trzy rozdzialy z historyi skarbowosci
w Polsce. Krakow 1808. str. 15. 2 S. Einleit. S. 529,
Bl.
17 b.