tibus duobus et per istos debeo debitum in auro plebano Lukouiensi
ac pro monilibus certis; alia mea sunt, que meo germano
domino palatino dentur, alia in debita conuertantur. Racione
Imins donacionis Majestati regie facto, roganda est Majestas regia
et presentibus eam obsecro, vt patronus sit clementissimus salut (!)
me vtque debitis dissoluendis sic patrocinetur, quatinus medii
fructus ecclesie Gneznensis mihi reddantur per successorem
moderni Reuerendissimi Gneznensis arcbiepiscopi, qui facient
5000. Sola Maiestas sua clementissima ob respectum meorum
seruiciorum dignetur exoluere. Omnia vero quecumque dignetur
habere sibi offerantur tarn in equis quam suppellectili vniuersa;
quicquid non regium esset vendatur, de quibus venditis salaria
familie soluantur. Et quia non teneor salaria illa currencia igitur
pro expensis cuilibet donetur per parum alicui vna marca,
alicui 1 li. alicui '/ 2 alicui ferto etc. et rogabuntur vt non egre
ferant. Expectauerunt mecum fortunam pinguiorem; dum deus
aliter transegit mecum, equo ferant animo et indulgeant debitis
meis ac defectibus. Ad racionem ergo vendendarum rerum roganda
erit Majestas regia, vt mutuet vel de gracia det pro
sepultura quantum sufliceret non ad pompam scd ad sue Majestatis
et meam honestatem; nam debita hec contraxi pro sue
Majestatis honorificentia ab eaque non exigebam adeo vt eciam
expensas de sue Majestatis prouisione habere non potuerim sed
me semper indebitabam. Et irapresenciarum recepi de 600 ab
Ilynkone pro municione Camyenyecz receptis florenis pro expensis
400 de quibus exoluebam debita bic contracta, residuum
mecum tuli et videbitur, quicquid mecum erit. [Soluta in versura
et absoluta, aliter in archiepiscopatu.] 1
Item anulos in cisticula lego fratri palatino propter pueros
et istos quos gesto.
Item Baruczky percepit ad labores in Camyenyecz peccunias
meas mutuatas.
Igitur racionem reddat et quicquid vltra percepta post
vltimam racionem exposuit, istud debetur mihi. Ego nihil in
ea municione reipublice debeo, nam semper impendi de meis
non nihil et specialiter emolumenta cantorie dabam in pecco-1
Später hinzug’efügt.