646
Zeissberg.
Bl.
14 b.
Item fateor quia aliquando mille fl. aliquando plus mecum
habere consueui de quibus victum mihi comparo [ante coadiutoriam
istud testificatum]. 1
Item 2 fateor me in debitis habere Gdani apud zuparium
Cracouiensem, apud dominum Nicolaum Lanezkoronsky et alibi
tantum quantum regestra probant que Rubiensky scripsit
et habet.
f 1508 die septima Julii exercitibus castrisque stantibus
in nemore super fluuium Nacza tune me in exercitu eunte cum
sacra Majestate Regia domini Sigismundi regis contra Moskos
et ducem Glynsky Michaelem rebellantem seu pocius proditorem
3 ego Johannes de Lassko qui supra dubitans de vita et
saluuo transitu redituque nostro cum nihil certius morte et
incertius exitu rerum esset, denuo executores testamenti suprascriptos
reuocando aliquos istos constituo voluntatis mee vltime
germanum dominum custodem Gneznensem, dominum Tomyczky
archidiaconum Cracouiensem, Johannem Rybyensky prepositum
Cruszwicziensem et Mathiam de Gorka capellanum meuin qui
istis seruiret onus execucionis obeundo, tutorem testamenti
archiepiscopum Gneznensem pro tempore deputando cum facultate
vt supra circa constituciones priinas.
Et quia admonitus et tanquam tractus per Reuerendissimum
dominum Andream archiepiscopum Gneznensem modernum
direxi Romain pro expedicione coadiutorie Gneznensis
octo milia fl. Hungaricalium in auro, Item nonum mille dominus
Johannes Bonar et decimum mille ac vndecimum duodecimum
et supra dominus Johannes Turzo soluturi essent in banco,
si erit expedicio, que istis Julii et Augusti diebus fieri deberet,
itaque fateor, quia sic istud contraxi suprascriptum coadiutorie
debitum, quod debeo videlicet mille apud dominum
Cosczyeleczky episcopum Chelmensem in moneta per sexagenas,
quas Martinus Swancziczky attulit, item duo millia
apud Petrum Salomonen! consulem Cracouiensem in auro,
item mille apud dominum Spithkonem de j 4 Jaroslaw castel-1
Späterer eigenhändiger Zusatz.
2 Das Folgende durchgestrichen; am Rande: manu propria pollutum.
3 S. Einleit. S. 529.
4 Unter dieser Blattseite: solutum in versuris suprascriptjs.