Johannes Laski, Erzbischof von Gnesen.
639
executores deputo qui supra anno 1499 sunt descripti et tutorem
in anno peregrinacionis Romane descriptum. 1 Adiungo
tarnen executorem venerabiletn dominum Stanislaum Goreczky,
cui canonicatum Poznaniensem dari procuraui, et eum plusquam
consanguineum amo, virtutibus et sciencia literarum suarum
id exigentibus; vtinam ipse Stanislaus vicium ingratitudinis
non incidat.
Secretariatus.
Regente Allexandro rege Polonie.
1502. Craeouie marcii XII. Maiestati regle iuramentum
prestiti fidelitatis et secretariatum recepi cum sigillo sue Majestatis
regie annullari. 2
Item Lytuaniam me de Cracouia cum Majestate regia
expediendo contraxi debita infrascripta.
Item recepi in mutuum apud dominum Johannem Bonar
ciuem Cracouiensem fl. Hungaricales in auro centum bonos et
nouos super quibus dedi ei appodixam non designando terminiun
solucioni sed tantummodo recognoscendo debitum soluendum.
— [Solutum.]
Item ibidem eodem tempore et necessitate eadem recepi
in mutuum apud dominum Johannem Jordan de Zaltliczyn
procuratorem generalem Cracouiensem florenos in auro centum
et in moneta alios centum per mediam sexagenam eosdem in
moneta computando, quos ducentos florenos sibi inscripsi per
appodixam manus proprie soluere pro festo natalis domini proxime
futuro. — [Solutum.] 3
Item ibidem scilicet Craeouie ingrediendo iter Lytuaniam Bl.
versus domino custodi Gneznensi commisi summam negociorum
meorum beneficiorum, dedi ei preposituram Cruszwicziensem,
quam quando vult sibi resignari procuret. 4
Item commisi domino eidem custodi decanatum Wladislauiensem.
Item eidem commisi villan: Slawsko graciosam vnacum
decima in Zyrnyky vicina Slawsko.
1 S. S. 7 b. 2 S. Einleit. S. 523.
3 Später eigenhändig hin/.ugefügt.
4 Doch erhielt sie Rybienslci, vgl. 13 a.
Sitzungsber. d. phil.-hist. CI. LXXVI1. Bd. III. Hft.
41