Johannes Laski, Erzbischof von Gnesen.
637
Item in Coprzywnycza debetur ei vna stacio que anno
presenti eciam pro festo S. Martini soluenda esset et cicius,
sed propter vastata monasterii illius bona agendum erit de medio
competenti et deifico qu(od) et defuncto compaciatur et
destructis monachis. — [Solutum.] 1
Item dominus Felix de Olesclmycza tenetur ei iuxta ordinacionem
testamenti L mrc., cum quo iure experior Cracouie 2
apud Goslawsky vicarium in spiritualibus, et forsan tantum
XV mrc. recognoscit; iccirco quicquid medio iuramento recognoscet
se debere tollendum censeo, de qua lite et eius productis
seit dominus Jaeubowsky procurator Cracouie per me
constitutus, qui eciam testamentum habet. [Absolutum.] 1
Et quia in testamento suo idem olim Clonowsky hec
omnia legauit pro eclesia in Gorzno prope Szelechow seu in
Polessye sita 3 , itaque ego anno presenti ecclesiam illam visitabam
et condixi cum domino Zauissio herede illius ville, quia
L mrc. in */ 2 gr. ei dare debui pro editicio ecclesie; iccirco
oro, vt exactis collectisque peccuniis istud fieret. [Et factum.] 1
Item supra easdem L marcas pro ecclesie editicio per me
promissas de collectis eiusdem olim Clonowsky peccuniis dentur
X marce Wylnam ad ecclesiam fratrum minorum vbi
quiescit suum corpus, que per manus aliorum fratrum in regno
porrigentur et residuum testamenti protector curabit. — [Solutum.]
1
Item cuidam presbytero pro lectura missarum altaris s.
Barbare forsan teneor aliquid, de quo Johannes Coslowitha
Wladislauie* seit et eum dicet. [Solutum.] 1
Item quicquid de beneficiis anno presenti percepi in
registris beneficiorum 5 scripsi et propterea ingrediendo in dei
nomine iter peregrinacionis proposite me deo sueque intemeratissime
et purissime virgini Marie sanctisque Petro et Paulo
atque Andree apostolis ac martiribus Adalberto, Stanislao,
X millibus martyrum, s. Katharine et aliis sanctis in vita
vtraque comendo’’ et oro charissimos executores, quatinus pro
1 Später eigenhändig bemerkt. 2 S. 6 a. 3 S. 2 b.
4 Wohl: Johannes organista de Coslow, vgl. 4b. 5a.
5 S. 7 a. 7 b. 6 S. 2 a.
11
I
■