620
Zeisßberg.
decani Crowiczky scripte in quibus continetur quitancia debitorum
omnium que ego cum fratre domino Jaroslao illi debuimus
et eramus soluturi (?) prout soluissemus nisi ipse quitasset
me vt disponunt litere sue hic legate. —• [Solutum est.]
Item Johanni Crowicza
presenti presentaui ad ecclesiam mei iuris patronatus in Marszenyn
et qui est frater forsan patruelis dicti domini Johannis
decani Leopoliensis dedi successiue forsan XX flor.; primum
enim dedi sibi vnum flor. cuius suprascripta est recognicio
manu propria illius scripta, item dum promouebat se ad sacros
Bl.3a. ordines dedi aliquot florenos, item quando despon|sabat virginem
germanam suam in Calisch cuidam doleatori dedi ei
X marcas quarum et forsan tocius summe habetur recognicio
scripta in actis domini custodis et offlcialis Calissiensis, ad que
recurratur. Istud autem dedi et solui amore patris mei defuncti
non ex debito; nam pater debuit nescio quantum debiti eidem
Johanni presbytero super quo secum racio facienda esset aliquando.
Super quibus reperi et alteram apodixam quitancie
manu propria eiusdem Johannis presbyteri scriptam, quam eciam
liic allegaui vt precedentem. 1
J 482. 2
Item domino Paulo Chodakowsky tune viceplebano domini
mei in Gambyn et factori decanatus Gneznensis debeo X marcas
pro rnea et domini Jaroslai necessitate cum iuueramus
Lytuaniam commodatas. Item 1487 Piotrkouye infra octauas
epiphanie ab eodem d. Paulo XX flor. in mutuum recepi pro
mea et domini Jaroslai necessitate super que debita habet
recognicionem meam et fratris eiusdem sub vno contcxtu verborum.
Quoniam autem commisi ipsi domino Paulo villam
meam prestimonialem Byenkowo in gubernacionem ecclesie
videlicet capituli Poznaniensis de qua ad meam scilicet regentis
partem quolibet anno provenit forsan vna sexagena preter gallos
et oua etc. iccirco ab eo tempore quo gubernat villam ipsam
percipit omnia ex cadem ad racionem defalcacionis debitorum
suorum quiequid ibi ad me pertinet, itaque debitorum eorundem
sit solucionis continuacio et videbitur ex racione si vel ille
mihi vel ego sibi debeo et forsan percepit totalem solucionem.
1 Die Quittung- fehlt.
2 Blässere Tinte als das Uebrige.