616
Zeissberg.
seruicia et curam testamenti eiusque execucionem diligencius
faciendam et facienda fiendaque dominum Martinum de Swanczicze
vicarium perpetimm ecclesie Gneznensis fratrcm domesticum
nostrum, quibus do facultatem plenissimam de rebus
mobilibus et immobilibus meis disponendi, in primis tarnen
debita soluendä et mea exigendi prouentus et definita vbique
mea percipiendi quittandique et sepulture locum ibi eligendi,
vbi proprius me mori contingat in regno Polonie videlicet vel
parocliiali ecclesia Lassko inter funera maiorum vel in cathedralibus
ecclesiis in quibus beneliciatus sum aut fuero et quia
1494. anno preterito ecclesiam Wladislaviensem Reuerendissimo domino
meo tutori suprascripto expediendo, Rome agens, debita contraxi
septingentorum florenorum (nam CG duntaxat florenos
milii dederat pro expeusis, equos uero meos equites tres quartum
dextralem pape per dominum missum et quintum summarium
pannos et vestimenta domini portantem mecum babui et
Rome sollicitando reseruaciones et incorporaciones ad ecclesiam
in Sanyecz eos mecum necessario foui et tenui in maxima
caristia, quae tune erat propter duplicem exercitum vrbi se
inferentem videlicet et pape et Gallorum stantem Rome XVI
septimanis; 1 sic ergo mirum non erit, me indebitasse, sed dominum
meum me in solucione reliquisse), primum volo et
obsecro debitorum l'acio habeatur, tandem secundum sufficienciam
iusta funeri ministrentur, eciam si nudum deberet funus
solo reddi. Quum vero credo me dominis meis executoribus
aliquantula beneficia prestitisse et domino meo tutori fideliter
et constanter seruiuisse, itaque confidam, vt quiequid negligeretur
ministrari in piis operibus de meis propriis propter
earum defectum saltem ipsi mei memores tarnen aliquid facere
dignabuntur, quantum poterint, pro anima mea et in remedium
eius et sine sufficiencia erit 7 sine non, hoc vnum singulariter
queso fieri et circa sepulturam fiat distribucio aliqua pecuniarum
in sinus pauperum. Deinde tricesima vna vel quot fieri
possunt ordinentur, non precio sed precibus et elemosine medio,
tem oro et obsecro vt circa sepeliendum funus misse legantur,
vna de sancta trinitate, altera de sancto spiritu, tercia de
sancta cruce, quarta de beata virgine, quinta de sancto Michaele,
1 S. Einleit. S. 5.