Horawitz.
820
mittantur, qui etiam manus sint admoturi, cum scribas, te
tantum materiam colligere, alteri scriptionem mandaturus; non
unius erit labor meo iudicio et forte necesse, ut multi sint,
qui ventilatis paleis grana colligant. Habuerunt enim et illi
viri boni, qui scripserunt, humanae offuscationis quaedam 1 neque
tarn serena illuxerat superiori aetate veritas, attamen lignum
fumigans minime suffocandum et apium more non venenum,
quod aranea, sed rorem exsugere oportebit. Qua in re opus
erit iudicio et delectu, ut liberaliter institutus in doctrina relligionis
et ueras sententias teneat ad resecandum ea, quae
parum veritati s consentanea videbuntur aut quae infirmos possent
remorari. Idoneus autem esset, quantum ego existimo,
Dominus Magister Nicolaus Gallus; 2 placent enim mihi scripta
ipsius etiam hoc nomine, quod multa paucis methodice complectatur.
Ordinem, quem 3 sequitur, ego quoque in Cathalogo tuo,
saluo uestro et meliori iudicio, probarem. Quod vero ad maius
illud opus attinet, crediderim secundum materias distinguendum,
ut primiim secundum capita... 4 errores circa doctrinam ab antiquis
taxati recenseantur, deinde circa ceremonias et ritus, tertio
aduersus statum ac mores Praelatorum atque Ecclesiasticorum
a capite ad calcem. nihilominus adiici poterit, quo tempore,
per quem et ubi scriptum quodque sit. 5 Campus erit latissimus
et miris coloribus depingi pro merito poterunt. Nam huc referenda,
quae in conciliis a viris piis in medium producta; artieuli
etiam saniores inserendi, diuersi ritus ecclesiae Grsecorum
Orientalium atque Occidentalium, quomodo cumulati, quid quisque
addiderit de suo, id ex lnstoriis addi possent, et nonnulli
nostra aetate quaedam ediderunt, ut D. Georgius Maior circa
Missam et alii alia, quae tarnen utpote ex historiis antiquis
desumpta ut antiqua inter veterum scripta numeranda essent.
1 Früher stand: eo quod, wurde aber ausgestrichen.
2 Ueber ihn u. A. Preger, M. Flacius Illyricus (passim) und Melanthonis
Opera VII. 972, VIII. 102, 915. IX. 519. Gallus, geboren zu Cöthen
a. 1516, starb als Pfarrer zu Kegensburg 1570.
3 Hierauf stand ,in cathologo* was N. später strich, darüber schrieb er
dagegen: sec. temporum seriem.
4 Von hier an sind die letzten Silben der Zeilen nicht mehr oder nur
sehr schwer zu lesen, da die Blätter arg verbunden sind.
5 Oberhalb des Textes steht von Tengnagels Hand geschrieben: Methndus
Histoiiae Ecclesiae.