552
M a a s b e n.
est nec Romanae ecclesiae legatio interfuit canonibus praecipientibus
sine ejus cmctoritate concilia fieri non debere nec ullum. ratum
est aut erit umquam conciliwn, quod ejus non fuerit fultum auctoritate.
Et item: Quoniam ideo huic sanctae sedi praefata privilegia
specialiter sunt concessa tarn de congregandis conciliis et
judiciis ac restitutionibus episcoporum quam et de summis ecclesiarum
negotiis, nt ab ea omnes obpressi auxilium et injuste
damnati restitutionem sumant et talia ab improbis nec praesumantur
absque ultione nec exerceantur absque sua damnatione.
Athanasius praeterea Alexandrinae urbis episcopus in
epistola, quam cum ceteris ortliodoxis Aegyptiorum episcopis
Felici papae direxit 1 , sic intcr cetera dicit: Ideo, pater beatissime,
quia semper antecessores nostri et nos a vestra apostolica
sancta sede auxilium auximus ei nostri vos curam liabere agnonimus,
praefatam apostolicum et summam expetimus juxta canonum
decreta sedem, ut inde auxilium capiamus, unde praedecessores
nostri ordinationes et dogmata atque sublevationes cepenmt.
Ad eam quoque quasi ad matrem recurrimus, ut ejus uberibus
nutriamur, quoniam non potest mater oblivisci infantem suum, sic
et nos nolite oblivisci nos vobis commissos, quoniam non levibus
nos inhnici nostri implicuerunt et cotidic moliuntur afflictionibus
et apprehendere ac ferro nos constringi minantur, nisi eoruni
consentiamus erroribus, quod nequaquam vobis inconsultis agere
praesumimus, canonibus quippe jubentibus absque Romano nos
de majoribus causis nihil debere decernere pontißce; ideoque ad
propositum currentes et ad brabium properantes vestrae apostolicae
sedis imploramus auxilium, quia, ut credimus, non dispexit Deus
preces cum lacrimis sibi oblatas servorum suorum, sed ob id vos
praedecessoresque vestros apostolicos videlicet praesules in sammitatis
arce constituit omniumque ecclesiarum eis curam habere
praecepit, ut nobis succurfatis nösque tuentes, cid omne episcoporum
judicium est commissum, liberare ab hostibus nostris non
neglegatis; nam scimus in Nicaena magna. synodo ab omnibus
concorditer esse corroboratum non debere absque Romani pontificis
sententia concilia celebrari nec episcopos damnari. Et rursus
in eadem: Ipsa enim, inquit, (Romana videlicet sedes) firmamentum
a. Deo fixum et immobile percepit, quoniam ipsam fori
p. 478.