ftode des Papstes Hadrian II. v. .1. 809.
551
cctitsae ad sedern apostolicam multis auctoritatibus referre praeceptae
sunt nee ullo modo potest major a minore judicari. Ipsa
namque Omnibus major et praelata est ecclesiis, quae non solumniodo
canonum et sanctorum patrum decretis, sed Domini salvatoris
nostri voce singulärem obtinuit principatum: Tu es, inquiens,
Petrus, et super lianc petram aedificabo ecclesiam
mearn, et reliqua. Et quo dcumque ligaveris et solveris,
ernnt inligata et soluta in caelo et in terra, et cet. Porro
dudum a sanctis apostolis successoribusque eorum in praefatis
antiquis decretum fuerat statutis, quae actenus sancta et universalis
apostolica tenet ecclesia, non oportere praeter sententiam
Romani pontificis concilia celebrari nec episcopum damnari, quoniam
Romanam sanctam ecclesiam primatum omnium ecclesiarum
esse voluerunt. Sicut beatus Petrus apostolus primus fuit omnium
apostolorum, ita et haec ecclesia suo nomine consecrata
Domino instituente primatum et caput sit ceterarum et ad eam
quasi ad matrem atque apicem omnes majores ecclesiae, causae
et judicia episcoporum recurrant ejusque juxta terminum sumant
sententiam nec extra Romanum quiequam ex bis decerni debere
pontijicem. Et item in eadem: Si quis ab hodierna die et cleinceps
episcopum praeter hujus sanctae sedis sententiam damnare
aut propria pellere sede praesumpserit, sciat se inrecuperabiliter
esse damnatum et proprio carere perpetim lionore eosque, qui
absque hujus sedis sententia sunt ejecti vel damnati, hujus sanctae
sedis auctoritate scitote pnstinam recipere communionem et in
propriis restitui sedibus; quoniam et prius a tempore scilicet
apostolorum haec sanctae huic sedi concessa sunt et postea in
memorata Nicaena synodo propter pravorum hominum infestinationes
atque haereticorum persecutiones et insidiantium molimina
fratrum sunt concorditer ab omnibus roborata. Et item in epistola,
quam Eusebio, Theog'nio ceterisque Orientalibus direxit
episcopis 1 : Cur nobis inconsultis episcopos in eam__ convocastis
(videlicet Antiocbiam), ad quam nec Maximus Hierosolimitanus
venit nec nostra interfuit legatio; canonibus quippe in Nicaena
sinodo jubentibus non debere praeter sententiam Romani pontificis
ullo modo concilia celebrari nec episcopos damnari? Et item:
Quoniam nec ab ortodoxis, inquit, episcopis hoc concilium actum
1 p. 464.