Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 72. Band, (Jahrgang 1872)

550

Maas  Bon.

rursus  Marcellus  in  epistola  directa  Maxentio: 1  Sinoditm  ergo
episcoporum  absque  jussu  sanctae  sedis  (videlicet  apostolicae)  et
auctoritate,  quamquam  quosdam  episcopos  po[s]sitis  congregare,
non  potestis  regulärem  facere  neque  ullurn  episcopum,  qui  lianc
appellaveiit  apostolicam  sedem,  damnare,  antequam  hinc  finitiva
sententia  procedat.
Hinc  item  Melchiades  apostolicus  in  epistola  Hispaniarum
  directa  episcopis: 2  Nolite,  inquit,  judicare,  nolite  condemnare
  absque  sedis  liiijus  auctoritate.  Quod  si  feceritis,  irrita
erunt  vestra  judicia  et  vos  condemnabimini.  Hoc  enim  privilegium
  lmic  sanctae  sedi  a  temporibus  apostolorum  statutum  est
servare,  quod  illaesum  manet  usque  in  hodiernum  diem.  Episcopos ­
  ergo,  quos  sibi  Dominus  oculos  elegit  et  colunmas  ecclesiae
esse  voluit,  quibus  etiam  ligandi  et  solvendi  potestatem.  dedit,
suo  judicio  reservavit.  Atque  hoc  privilegium  beato  clavigero
Petro  sua  vice  solummodo  commisit.  Quod  ejus  juste  praerogativum
  successit  sedi,  fnturis  hereditandimi  atque  tenendum  temporibus, ­
  quoniam  et  inter  beatissimos  apostolos  fuit  quaedam
discretio  potesiatis  et,  licet  cunctorum  par  electio  foret,  beato
tarnen  Petro  concessum  est,  ut  aliis  praemineret  eorumque,  quae  ad
quaerelam  venirent,  causas  et  interrogationes  prudenter  disponeret.
Ecce,  quam  late  patet,  quanto  privilegio  Romana  ecclesia
cunctis  per  orbem  diffusis  praeminet  ecclesiis!
Attamen  Julius  ejusdem  sedis  pontifex  prae  ceteris
ipsius  privilegium  atque  primatum  copiosius  describens 3  haec
inter  alia  refert:  Praevidentes,  inquiens,  sancti  patres  insidias
et  inlicitas  altercationes  unanimiter  in  praedicta  Nicaena  statuerunt
  synodo,  ut  nidlus  episcopus  nisi  in  legitima  sinodo  et
suo  tempore  apostolica  auctoritate  convocata  super  quibusdam
criminationibus  pulsatus  audiatur  vel  damnetur.  Sin  aliter
praesumtum  a  quibusdam  füerit,  in  vanum  ducatur,  quod  egerint,
nee  inter  ecclesiastica  ullo  modo  reputabuntur.  Ipsi  vero  primae
sedis  ecclesiae  convocandarum  generaiium  sinodorum  jura  et  judicia ­
  episcoporum  singulari  privilegio  evangelicis  et  apostolicis
atque  canonicis  concessa  sunt  institutis,  quia  semper  majores

1  p.  226.
2  p.  242.
3  p.  456.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.