Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 72. Band, (Jahrgang 1872)

548

M  nass  ou.

niam  res  omues  aliter  tutae  esse  non  possunt,  quae  cid  divini
numeris  (sic)  famulatum  pertinent,  nisi  eas  sacerdotalis  defendat
auctoritas.
Fabianus  quoque  papa  in  tertia  epistola  1  sic  ait  inter
alia:  Placuit  etiam,  ut,  si  episcopms  ciccusatus  appellaverit  apostolicam ­
  sedem,  id  statuendum,  quocl  ejusdem  sedis  pontifex
cqnsuerit.
Stephanus  itidem  memoratae  sedis  pontifex  in  epistola 2
omnibus  per  diversas  provincias  constitutis  directa  episcopis 3
inter  cetera  sic  ait:  Nulli  enim  metropolitani  aut  alii  episcopi
appellantur  primates,  nisi  hi,  qui  primas  sedes  tenent  et  quorum
civitates  antiqui  primates  esse  censuerunt.  Reliqui  vero,  qui
ceteras  metropolitanas  civitates  adepti  sunt,  non  primates,  secl
aut  archiepiscopi  aut  metropolitani  vocentur.  Urbes  enim  et  loca,
quibus  primates  praesidere  dehent,  non  modernis,  sed  etiam  multis
ante  adventum  Christi  sunt  statutae  temporibus,  quarum  primates
etiam  gentiles  pro  majoribus  negotiis  appellabant.  In  ipsis  vero
urbibus  post  Christi  adventum  apostoli  et  successores  eorum  patriarchas
  vel  primates  posuerunt.  Ad  quos  episcoporum  negocia,
salva  in  omnibus  apostolica  auctoritate,  et  majores  causae  post
apostolicam  sedem  sunt  referendae.
Similiter  et  Sixtus  ejusdem  ecclesiae  praesul  in  epistola,
quam  Grato  direxit  episcopo J ,  de  appellanda  sede  apostolica
sic  inter  cetera  meminit  dicens:  In  hac  sancta  sede  dudum  a
multis  episcopis  constitutum  erat  et  modo  ad  nostrum  et  ceterorum
fratrum  auxilium  est  denuo  roboratum,  ut  omnes  episcopi,  qui
in  quibusdam  gravioribus  pulsantur  vel  criminantur  cciusis,  quotiens
  necesse  fuerit,  libere  apostolicam  appellent  sedem  atque  ad
ecim  quasi  acl  matrem  confugiant,  ut  ab  ea,  sicut  semper  fuit,  pie
fulciantur,  defendantur  et  liberentur.  Cujus  dispositioni  omues
majores  ecclesiasticas  causds  et  episcoporum  judicia  antiqua
apostolorum  eorumque  successorum  atque  canonum  auctoritas
reservcivit.

1  p.  167.
2  ecclesia  Cod.
3 p.  183.
4  p.  189.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.