Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 72. Band, (Jahrgang 1872)

546

Maassen.

praevalebunt  adversus  eam;  et  tibi  dabo  claves  regni,
caelorum  et,  quaecumque  ligaveris  supet  terram,  erunt
ligata  et  in  caelis,  et,  quaecumque  solveris  super  terram,
erunt  soluta  et  in  caelo.  Adhibita  est  etiam  societas  in  eadem
Romana  urbe  beatissimi  Pauli  apostoli  vasis  eleccionis,  qui  uno
die,  uno  tempore  gloriosa  morte  cum  Petro  sub  principe  Nerone
agonizans  coronatus  est  et  ambo  sanctam  Romanam  ecclesiam
consecrarunt  aliisque  Omnibus  urbibus  in  universo  mundo  eam  sua
praesentia  atque  venerando  triumpho  praetiderunt.  Et  licet  pro
omnibus  assidua  apud  Deum  omnium  sanctorum  fundatur  oratio,
his  tarnen  verbis  Paulus  beatissimus  apostolus  Romanis  proprio
cirographo  pollicetur  dicens:  Testis  est  mihi  Dens,  cui  ego
servio  in  spiritu  meo  in  evangelio  filii  ejus,  quod  sine
intermissione  memoriam  vestri  facio  semper  in  oracionibus
  meis.  Prima  ergo  sedes  est  caelesti  beneficio  Romanae
ecclesiae,  quam,  ut  memoratum  est,  beatissimi  Petrus  et  Paulus
suo  martyrio  consecrarunt.  Secunda  autem  sedes  apud  Alexandriam
  beati  Petri  nomine  a  Marco  ejus  discipulo  atque  evangelista
  consecrata  est,  quia  ipse  et  in  Aegyptum  (sic)  primum
verbnm  veritatis  directus  a  Petro  praedicavit  et  gloriosuni  suscepit
-martyrium,  cui  venerabilis  successit  Abillius.  Tertia  vero  sedes
apud  Antiochiam,  id  est  beati  Petri  apostoli,  habetur  honorabilis,
quia  illic,  priusquam  Romani  veniret,  habitavit  et  Ignatium  episcopum
  constituit.  et  illic  nomen  primum  Christianorum  novellae
gentis  exortum  est.
Hinc  quoque  Alexander  papa  in  epistola,  quam  ad  universos
  orthodoxos  direxit  *,  sic  ait  inter  cetera:  Relatum  insuper
est  ad  hujus  sanctae  apostolicae  sedis  apicem,  cui  summarum
dispensationes  causarum  et  omnium  neqotia  ecclesiarum  ab  ipso
Domino  tradita  sunt,  quasi  ad  caput,  ipsoque  dicente  principi
aposiolorum  Petro:  'Tu  es  Petrus  et  super  lianc  petram
aedificabo  ecclesiam  meam,  quod  quidam  aemuli  Christi
ejusque  sanctae  ecclesiae  insidiatores,  sacerdotes  Dei  ad  judices
publicos  accusare  praesumant,  cum  magis  apostolus  Christianorum
causas  ad  ecclesias  deferri  et  ibidem  terminari  praecipiat.

1  p.  94.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.