544
Maassen.
quaestiones aut episcoporum vel majorum judicia aut majores
causae fuerint, ad sedem apostolicam, si appellatum fuerit, referantur,
quoniam hoc apostoli statuerunt jussione salvatoris, ut
majores et difficiliores quaestiones semper ad sedem defferantur
apostolicam, super quam Christus universam cönstruxit ecclesiam,
dicente ipso ad beatum principem apostolorum Petrum: Tu es,
inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam
meam, et reliqua. Item Anacletus in epistola, quam
universis in Italia constitutis direxit episcopis *, sic inter cetera
de Romanae sedis loquitur dignitate. Cum enim ostendisset in
veteri testamento Aaron primum jubente Deo sacerdotale nomen
accepisse, post paululum addidit: In novo autem, inquiens,
testamento post Christum Dominum nostrum a Petro sacerdotalis
cepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in ecclesia Christi datus
est dicente Domino ad eum: Tu es, inquit, Petrus et super
hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi
non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves
regni caelorum. Hie ergo ligandi solvendique potestatem primus
accepit a Domino primusque ad fidem popxdum gratia Dei
virtute suae praedicationis adduxit. Ceteri vero apostoli cum
eodem pari consortio honorem et potestatem acceperunt ipsumque
principem eorum esse voluerunt. Et item in eadem: Provintiae
autem, inquit, multo ante Christi adventum tempore divisae sunt
maxima ex parte et postea ab apostolis et beato Clemente praedecessore
nostro ipsa divisio est renovata et in capite provinciarum,
ubi dudum primates legis erant saepuli ac prima judiciaria potestas,
ad quos qui per reliquas 2 civitates commorabantur, quando
eis necesse erat, qui ad aulam imperatorum vel regum confugere
non poterant vel quibus permissum non erat, confugiebant pro
oppressionibus vel injustitiis suis ipsosque appellabant, quotiens
opus erat, sicut in lege eorum praeceptum erat, ipsis quoque in
civitatibus vel locis nostri[s] patriarchas vel primates, qui unam
formam tenent, licet diversa sint nomina, leges divinae ecclesiasticae
poni et esse jusserunt, ad quos episcopi, si necesse fuerit,
confugerent eosque appellarent et ipsi nomine primatum fruerentur.
Eeliquae vero metropolitanae civitates, quae minores ju-1
p. 75.
2 rdiquiH Cod.