Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 72. Band, (Jahrgang 1872)

Rede  des  Papstes  Hadrian  II.  v.  J.  869.

543

Episcopos  autem,  inquit,  per  singulas  civitates,  quibus  ille  non
miserat,  perdoctos  et  prudentes  ut  serpentes  simplicesque  sicut
columbas  juxta  Domini  praeceptionem  nobis  mittere  praecepit.
Et  item:  In  illis  vevo  civitatibus,  in  quibus  blim  aput  ethnicos
primi  flamines  eorurn  atqne  primi  legis  doctores  erant,  episcoporum
  primates  poni  vel  patnarchas,  qui  reliquorum  episcoporum
judicia  et  majora,  quotiens  necesse  foret,  negotia  in  ßde  agitarent
  et  secundum  Domini  voluntatem,  sicut  sancti  constituerunt
apostoli,  ita  ut  ne  quis  injuste  periclitaretur,  diffinirent.  ln  illis
autem  civitatibus,  in  quibus  dudum  apud  praedictos  erant  ethnicos ­
  eorurn  archiflamines  (principes  videlicet  sacerdotum  Jovis  *),
quos  tarnen  minores  tenebant  quam  memoratos  primates,  archiepiscopos
  institui  praecepit,  qui  non  tarnen  primatum,  sed  archiepiscoporum
  fruerentur  nomine.  Episcoporum  quoque  judicia,  ut
supenus  memoratum  est,  et  majora  ecclesiarum  negotia,  si  ipsi
reclamaverint  aut  aliquem  timorein  aut  istos  vel  alios  suspectos
habuerint,  ad  jam  dictos  primates  vel  patriarchas,  ne  aliquis  innocenter
  periret,  transferre  docuit  (Petrus  scilicet  apostolus),  in
singulis  vero  reliquis  civitatibus  singulos  et  non  binos  vel  ternos
aut  plures  episcopos  constitui  praecepit,  qui  non  tarnen  primatum
aut  archiepiscoporum  aut  metropolitanorum  nomine,  quia  matres
civitatum  non  tenent,  sed  episcoporum  tantum  vocabido  potirentur,
quoniam  nec  inter  ipsos  apostolos  par  institutio  fuit,  sed  unus
omnibus  praefuit.  Quibus  verbis  Clemens  evidenter  ostendit,
quemadmodum  beatus  Petrus  apostolus  episcoporum  ordinem
quadripertitum  esse  praecepit.  Item  in  epistola,  quam  rursus
beato  Jacobo  apostolo  misit 2 :  Clemens,  inquit.  Eomanae  ecclesiae
praesul  Jacobo  carissimo  Hierosolimorum  episcopo.  Quoniam  sicut
a  beato  Petro  apostolo  accepimns  omnium  apostolorum  patre,  qui
claves  regni  coelestis  accepit,  aequaliter  teuere  debemus.  Ubi
animadvertendum,  quia,  si  Petrus  apostolus  pater  est  omnium
apostolorum,  nulli  prorsus  dubium,  quia  et  Romana  ecclesia
mater  est  omnium  ecclesiarum.
Anacletus  item  papa  in  epistola  omnibus  destinata  episcopis
 3  sic  inter  alia  dicit:  Quodsi  difficiliores  ortae  fuerint

1  Verba  haec  desunt  in  orig,  apud  Psoudo-Isid.
2  p.  46.
3 p.  74.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.