542
M a a 8 s e n.
incedere non formidat, quoniam re vera sancti Spiritus gratia
edita fore eonstat.
Talibus igitur praesumtoribus ex apostolicis traditionibus
pari modo sanctorumque patrum institutis atque beati principis
apostolorum Petri, cui a Domino conlata est ligandi atque solvendi
potestas, successorum (videlicet omnium, qui de liac re
scribere studuerunt) non inconvenienter duxi respondere decretis
atque ipsorum temeritatem exemplis reyincere congruis
pariterque tantae sedis primatum, quo merito cunctis per orbem
diifusis praecellit 1 ecclesiis, domino favente liquide monstrare
sermone. Attamen prius oportet unumquemque sciro
fidelem, quia, si Romana ecelesia mater est omnium ecclesiarum,
quae sunt per Universum orbem diffusae, inmo, quia est,
sicut plurimis approbatur exemplis, quisquis audet tantae derogare
matri vel improbo ausu ejus deminuere conatur honorem,
constat nimirum se immanis esse infamiae, quoniam tantae
matris generositatem amisit ac per hoc non se filium, sed potius
demonstrat esse inimicum. Verum haec tantae vesaniae molimina
destruet ille, qui eam sui sanguinis pretio redemit et
ipsi ligandi atque solvendi tribuit potestatem.
Conemur ergo jam nunc et de proposito negotio, quaequae
repperimus convenientia, inserere studeamus exempla.
Clemens igitur in epistola Jacobo fratri Domini Hierosolimorum
episcopo directa 2 in conventu fratrum positum beatum
Petrum apprehensa manu sua in auribus totius ecclesiae
haec refert inter cetera verba dixissc: Clementem hunc episcopum
vobis ordino, cui soll meae praedicationis et doctrinae cathedram
trado. Et infra: Propter quod ipsi trado a Domino
mihi traditcmi potestatem ligandi et solvendi, ut de omnibus quibuscumque
decreverit in terris, lioc decretum sit et in caelis.
Ligabit enim, quod oportet' ligari, et solvet, quod expedit solvi,
tamquam qui ad liqiddum ecclesiae regulam noverit. Ipsum ergo
audite scientes, quia quiciimque contristaverit doctorem veritatis,
peccat in Christum et patrem omnium exacerbat Deum, propter
quod et vita carebit. Ubi evidenter ostenditur, quantum illi
primatum contulit beatus Petrus apostolus. Et idem in eadem:
1 praecellet Cod.
2 H. p. 30.