Kode des Papstes Hadrian II. v. J. 860,
541
bis extat deliberatum; a qua 1 nemo est appellare 2 permissus,
de cujus judicio retractari non licet, cujus sententia debet
fine tenus insolubilis permanere, si Christianitatis vigorem et
opus quis non coeperit conculcare. Porro, si in mundanis quislibet
suspectum habet judicem, praesentiam ducis requirit; si
ducem suspectum habet, praesidem adit 3 ; si et ipsum suspectum
habet, ad imperatorem, a quo jam non est appellandum, recurrit,
quanto magis in ecclesiasticis id observandum est, ut, si aliquis
judicatur ab inferioribus, debe[a]t ad sublimioris sedis, hoc est
apostolicae, judicium proclamare! Ab illa autem judicatus qualiter
ad inferiores debeat proclamare, nullis exemplis, nullis
indiciis 1 , nullis legibus nullisque traditionibus omnino repperimus.
5
Quidam nulla fulti auctoritate, sed sola temeritate inflati
asserunt Romanae sedis pontificem non majori quam singulos
quosque metropolitanos sive archiepiscopos uti debere privilegio
nee potioris dignitatis fungi primatu nec sua posse auctoritate
convocare generale concilium. Ignorantes enim apostolicas
traditiones sanctorumque patrum instituta atque beati Petri
successorum decreta sola praesumtione animi propriae voluntatis
libitus sequentes nulla haec inania proferunt ratione. Hi
nimirum, dum beato Petro ejusque successoribus derogare atque
ipsorum decreta sancto spiritu edita invidiose contemnere non
metuunt, proculdubio in spiritum sanctum blasphemare videntur.
Unde papa Damasus scribens ad Aurelium Cartaginiensem
archiepiscopum 11 dicit inter alia: Quoniam blasphemare in spiritum
sanctum non congrue videntur, qui contra eosdem sanctos
canones non necessitate compulsi, sed libenter aliquid aut pröterve
agunt aut loqui praesumunt aut facere volentibus sponte
consentiunt. Talis enim praesumtio manifeste unum genus est
blasphemantium spiritum sanctum, quoniam contra eum agit,
cujus nisu, et gratia [ijidem' sancti editi sunt canones. Liquet
ergo, quia similiter blasphemat, qui adversus apostolica decreta
1 quo Mur.
2 apjpellari Cod.
3 adiit Cod.
4 judiciis Mur.
5 Hier endet die Ausgabe Muratori s.
6 Hinschius p. 21.