Rede des Papstes Hadrian II. v. J. 860.
537
custodit, rem suam Deo tribuit et se pieccato. Hoc quod. minus
est. optulit auctori et hoc quod majus servavit iniquitati. C yprianus
autem Cartliaginensis episcopus in quadam sua ait
epistola 1 : Properandum non puto, non incaute aliquid et festinanter
gerendum, ne, dum temere pax usurpatur, divinae indignationis
ojfensa gravius provocetur. Et alias: Sufßciat, inquiens,
lapsis ruina una, ne volentes surgere sua circumventione praecipitentur.
His igitur succincte prolatis absit a nobis, ut veniam vel
misericordiam assevercinus denegandam esse correctis. Sed ut
ad istos stilum reflectamus, si de misericordia suae restitutionis
aut de misericordia alicujus alii(sic) 2 beneficii quaestio agitatur,
quare palam non dicitur, sed astute misericordia imploratur et,
de qua misericordia dicatur vel unde misericordia quaeratur,
silentio tegitur ? Quodsi de misericordia beneficii alicujus dicitur,
etsi jam 3 Labent beneficia, nos praesumentes suggerimus,
ut habeant ampliora. Si autem de misericordia suae restitutionis
illorum conscientia tenet, an non, ignoramus. Si quidem
conscientiae omnium Deus est cognitor et scrutator. Nos tarnen
nullius conscientiam judicare valemus. Contra quos sapientissimus
Salomon ait: 1 Qui celat dclicta, non dirigetur; qui
autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Verumtamen, sicut jam fassi sumus, si adulteri et criminosi
possunt ad sacerdotium promoveri, restituantur isti in suis
honoribus, qui dudurn in sacerdotio constituti non sunt veriti
criminosi vocari. Ceterum perpendite, quaesumus, qualiter isti
correcti sunt, qui non solum correctionenr suam nequaquam
ostendunt et delicta sua, quae etiam terras, ut fertur, occupant,
non confiteutur, verum etiam, sicut multorum relatio et scripta
testantur, vetitum sibi officium quidam liorum usurpasso refertur,
quidam autem ante audientiam contra canones communicassc,
sicut se murmur ecclesiae habet, proh dolor, criminatur.
De talibus enim praedictus Cyprianus episcopus dicit: 5 Si
quis autem poenitentiam agere et Deo satisfacere detrectans Feli-1
Ep. XI. ad plebem.
2 alius alicujus Mur.
3 etiamsi Mur.
4 Proverb. XXVIII. 13. Die Vulgata bat: Qui abscondit scelera sua etc.
5 Epist XL. ad plebem de quinque presbyteris etc.
Sitzb. der phil.-lust. CI. LXXII. Bd. II. Hft. 35