Rede des Päpsten Hadrian II. v. J. 869.
535
secuudum apostöli Petri voceni melius erat non cognoscere viam
justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ah eo, quod
Uli 1 traditum est, sancto mandato. Possunt enim per hoc
exemplum homicidae et adulteri vel ceteri nec ipsa fortasse
communionis gratia digni, quantum ad nofas pertinet 2 , restaurari.
Unde non solum generalis ecclesiae et Petri specialiter privilegii
yilescit auctoritas, verum etiam multifariae occasionis
dilatatur iniquitas.
Igitur apostolica sedes juxta illud, quod in epistola sancti
papae Leonis ad Pulcheriam Augustam 3 legitur, severius agit
cum obduratis et veniam cupit praestare correctis. Quia et omnipotens
Deus, ut alia nunc omittainus, Petrum lacrimantem
suscepit et peccantibus angelis non pepercit. Cujus exemplo
discipuli ejus et ovium suarum pastores edocti eos, qui solvendi
fuerant, absolverunt et ligandos vel condemnandos, ut
praetulimus, perenniter non solum praesentialiter, sed et absentialiter
ligaverunt ac damnaverunt. Denique, qui istos damnavit,
veteris constituti fuit executor, non novae constitutionis
extitit auctor. Et nescimus, quam veniam aut misericordiam
postulent, qui numquam nisi misericorditer judicati sunt, ut
opinamur, et numquam facinora, quae perpetraverant, quibuslibet
evidentibus gemitibus deplorarunt. Praefatus enim papa
Gelasius in eodem commonitorio inter cetera et ad locum
ait: Legatar, ex quo est religio Cliristiana, vel detur exemplum
in ecclesia Dei/a] quibuslihet pontißcibus, ab ipsis apostolis, ab
ipso denique Salvatore veniam, nisi se corrigentibus, fiiisse concessam.
Auditum autem sub isto caelo nec legitur omnino nec
dicitu.r, quod eorum voce depromitur: Date nobis veniam, ut
tarnen nos in errore duremus. Id quoque parum est. Ostendant,
qui nobis canones nituntur opponere, quibus hoc canonibus,
quibus regulis, qua lectione, quove documento, sive a majoribus
nostris, sive ab ipsis apostolis, quos potiores merito fuisse non
dubium est, seu cd) ipso Domino Salvatore, qui judicaturus creditur
vivos et mortuos, si, vel factum est umquam vel faciendum
esse mauclatur. Mortuos suscitasse legimus Christum; in errore
1 illi.i Mur.
2 attinet Mur.
3 Jaffe 204.