Rede des Papstes Hadrian II. v. J. 869.
533
grates referimus, quia in tanto venerandorum patrum discipulorumque
Christi collegio nihil aliud ex milibus 1 tenendum
forte 2 exietimamus, nisi quod et divinae majestati placeat et
ad sanctae Dei ecclesiae statum et exaltationem prorsus attineat.
Praecipue cum veritas dicat: Ubi duo vel tres congregati
fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et psalmographus:
Ecce quam bonum, inquit, et quam jocundum habitare
fratres in unum. Quod cum ita sit, humili prece deposcimus,
ut nos, qui minimi sumus omnium vestrum, si ea forte scriptis
aut verbis protulerimus, quae repreliensione digna sunt, fraterno
corripiatis et instruatis affectu; quoniam in his, quae divinis
apta probantur mandatis et misticas sanctorum patrum
non Violant sanctiones, vos sequi parati sumus et in nullo a
vestris salubribus disciplinis ac monitis dissentire.
Tarnen quid nos de quibuslibet clericis, qui a sancta et
prima sede apostolica damnantur, sentiamus, breviter ad vestram
divinitus inspiratam reducimus memoriam. Scitis enim melius
ipsi, quia prae omnibus Christi ecclesiis per potestatem beatissirni
Petri apostoli sancta Eomana ecclesia optinet principatum,
ita ut illa suo cuncta judicio comprebendat et de ejus nemini
judicare judicio liceat; si quidem (ut arbitramur nunc, interius 3
tarnen testificamur) nullus ab ea depositus est restauratus et,
si forsitan est, non utique indiscrete; quia Christus futurorum
praescius optime quidem praescivit minime in sede Petri apostoli
sui fore sessurum pontificem, qui injuste judicaret aut
deponeret quemquam, quem oporteret 4 juste postmodum restaurare.
Ad quod pertinere potest bujus ecclesiae vox, quam
per apostolum cognovistis: Si liaec quae destruxi iterum reaedifico,
praevaricatorem me constituo. Beatus autem papa Gelasius
in epistola ad episcopos per Dardaniam constitutos 5 inquit:
Sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes c frequenter, ut
1 enixius Mur.
2 Corr. fore.
3 arbitramur non interim Cod. et Mur.
4 oportet Mur.
5 Jaffö 395, Thiel Epistolae Rom. pont. T. I. p. 414 sq. Es ist die kürzere
Form des Schreibens. S. meine Geschichte der Quellen u. s. w. Bd. 1
S. 282i
6 apostolicae scdi Cod.