324
Schulte.
q. ult. questi sunt (c. 41.) et XIV. q. 6. comperimus (c. 2.).
Vel impossibile natura, puta ordo iniuste collatus non potest
auferri, nisi quoad executionem, ut C. I. q. 1. quodquidam
(c. 97.). et XXXII. q. 7. c. ult. Vel tempora periculosa; multa
enim pro temporis persecutione sunt admittenda, ut C. I.
q. ult. habetur. Diffinitiva sententia est legitima pronuntiatio iudicis
controversiae finem imponens, quam iudex non subito,
sed deliberatione habita post negotii discussionem debet in
corde suo formare, formatam scripturae mandare; alioquin nec
nomen sententiae naeretur, ut II. q. 1. in primis, scriptura si
quid vitii continet, emendare, emendatam cominus constitutis
partibus ore proprio recitare in hunc modum: ,Ego Ioliannes
Dubuliensis ecclesiae archiepiscopus cognitor causae, quae vertitur
inter Arturum et Mellum, auditis hinc inde alleg;ationibus
Arturum condemno.' Recitata causa non licebit iudici postea
corrigere, quamquam valeat vel eodem die supplere. Ex quo
enim sententiam tulit, in ea causa iudex desiit esse, semel
enim functus est ofhcio suo, sive bene sive male. Excipitur
forte Romanus pontifex et princeps. Ulud sciendum est, quod
episcopus sine scripto potest decidere praesertim breves lites et
maxime vilium, ut XI. q. 1. si quis clerico (c.45.).—Item notandum
est, quod sententia alia condemnationis, alia absolutionis, alia
praeceptionis, alia excommunicationis. Sententia condemnationis
vel absolutionis aliquando est iniusta ex causa, ex ordine, ex
animo, aliquando eisdem tribus modis iusta, aliquando ex
causa iusta, ex ordine et animo iniusta. Et sicut ista inter
se possunt permisceri, si non omnibus modis vel ordine tantum
iniusta fuit sententia, licet ex aliis iusta, ipso iure non
tenet, ut II. q. 1. in primis. Si vero fuerit iusta ex causa
et animo et ordine simul, vel tantum ex ordine, servanda est,
X. dierura silentio confirmata non poterit retractari, nisi in
certis casibus, puta si lata fuerit contra ius constitutionis vel
pretio a iudice corrupto, quo casu ipso iure nulla est, ut II.
q. 6. §. Item, si sententia contra ius litigatoris 1 et venalis. Item
si manifestam contineat iniquitatem ut in extrav. E b o r.
1 Damit ist der im cit. §. Item ad c. 41. C. II. q. G w gesetzte Fall (freilich
sehr kurz) angedeutet; ,si vero contra ius litigatoris 1 etc. Die venalis
sententia liegt bereits im Vorhergehenden.