Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 70. Band, (Jahrgang 1872)

322

S  clni!  te.

V:

peculiaribus,  si  liberam  habeant  administrationem.  Pupillo  non
defertur  sacramentum,  quiapueri  ante  XIIII.  annos  non  coguntur
iurare  ut  C.  XXII.  q.  5.  pueri.  —  Quaeritur  secundum  cuius
intentionem  recipi  debeat  sacramentum,  dantis  seil,  vel  accipientis?
  Dicunt  quidam  referre,  an  utrique  simplicem  habeant  intentionem ­
  vel  alter  tantum  vel  uterque  dolosam.  Et  siquidem
uterque  simplicem  et  rectam  habet  intentionem  secundum
utriusque  intellectum  sacramentum  recipitur;  si  uterque  dolosam ­
  habet,  recurrendum  est  ad  communem  verbi  intelligentiam
et  in  eo  sensu  coguntur  verba  recipere,  quae  solent  rectum
intellectum  generare,  ut  in  extrav.  si  inter  aliquos.  1  Si  vero
alter  tantum  pravum  habet  intellectum,  sive  dans  sive  recipiens,
tune  deus,  qui  conscientiae  testis  est,  sic  accipit  sicut  ille,  cui
iuratur,  vel  qui  iurat  simpliciter  et  recte  intelligit,  quia  alteri
doloso  dolus  suus  patrocinari  non  debet,  ut  XXII.  q.  5.  quacunque
  arte  (c.  9.).  Solet  quaeri,  utrum  magis  peccet,  qui
iurans  per  lapidem  deierat,  an  qui  per  deum?  Ille  dupliciter
peccat,  et  quia  mendaciter  iurat  et  quia  per  quod  non  debuit
iurat  seil,  per  creaturas.  Sed  si  tanto  magis  poenale  est  periurium,
  quanto  sanctius  est  id,  per  quod  iuratur,  graviori  se
subiieit  periurio,  qui  per  deum  mendaciter  iurat,  ut  XXII.
q.  1.  movet,  sed  obiieitur  (c.  16.).  In  summa  sciendum  est,
quod  quibusdam  temporibus  certis  prohibitum  est  iurare,  nisi
de  pace,  ut  XXII.  q.  5.  decrevit  sancta  (c.  17.).  De  periurio ­
  tenendum  est,  quia  periurium  dicitur  quandoque  falsa
iuratio  quandoque  iuramenti  transgressio  quandoque  indiscretum
sacratnentum  quandoque  mendacium  iuramento  confirmatum.
Primum  et  secundum  non  semper  peccatum,  tertium  vero  semper
  est  peccatum,  sed  non  semper  est  crimen,  quartum  semper
est  crimen.  Ceterum  si  quis  semel  periuratus  fuerit  nec  testis
de  cetero  esse  nec  ad  sacramentum  accedere  nec  in  sua  nec  in
aliena  causa  poterit  iurator  existere,  ut  XXII.  q.  5.  parvuli
(c.  14.)  Item  notandum  est,  quia  tribus  modis  dicitur  iuramentum
  illicitum  ex  eo  quod  iuratur,  ex  natura  sui,  ex  modo  con-1

  Ist  die  in  den  vier  Sammlungen  vor  der  Comp.  I.  stehende,  aus  dieser
entnommene  Decretale  Ex  litteris  in  c.  7.  X.  de  spons.  IV.  1.  Der  Gegenstand ­
  selbst  wird  in  alten  Glossen  und  ebenso  in  der  des  Joh.  Tent.  zu
dict.  Grat.  c.  8.  C.  II.  q.  6.  fast  genau  wie  im  Texte  erörtert.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.